De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. credis nec reputas cur milia multa animarum
  2. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  3. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  4. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  5. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  6. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  7. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  8. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  9. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  10. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  11. et mala multa animus contage fungitur eius.
  12. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  13. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  14. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  15. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  16. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  17. conexae neque consensu contagia fient.
  18. Denique cur acris violentia triste leonum
  19. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  20. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  21. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  22. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  23. si non, certa suo quia semine seminioque
  24. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  25. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  26. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  27. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  28. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  29. accipiter fugiens veniente columba,
  30. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  31. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  32. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  33. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  34. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  35. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  36. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  37. sin animas hominum dicent in corpora semper
  38. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  39. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  40. si non, certa suo quia semine seminioque
  41. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  42. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  43. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  44. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  45. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  46. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  47. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  48. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  49. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  50. an metuit conclusa manere in corpore putri
  51. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  52. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  53. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  54. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  55. expectare immortalis mortalia membra
  56. innumero numero certareque praeproperanter
  57. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  58. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  59. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  60. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  61. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  62. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  63. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  64. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  65. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  66. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  67. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  68. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  69. posset et innasci quavis in parte soleret,
  70. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  71. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  72. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  73. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  74. totum posse extra corpus durare genique.
  75. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  76. confiteare animam distractam in corpore toto.
  77. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  78. consentire putare et fungi mutua posse
  79. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  80. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  81. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  82. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  83. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  84. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  85. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  86. dissociare intus partis, ut materiai
  87. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  88. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  89. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  90. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  91. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  92. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  93. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  94. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  95. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  96. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  97. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  98. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  99. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  100. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  101. ---
  102. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  103. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  104. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  105. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  106. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  107. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  108. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  109. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  110. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  111. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  112. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  113. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  114. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  115. omnibus humanis esset terraque marique,
  116. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  117. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  118. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  119. accidere omnino poterit sensumque movere,
  120. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  121. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  122. distractast animi natura animaeque potestas,
  123. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  124. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  125. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  126. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  127. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  128. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  129. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  130. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  131. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  132. nam cum respicias inmensi temporis omne
  133. praeteritum spatium, tum motus materiai
  134. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  135. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  136. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  137. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  138. inter enim iectast vitai pausa vageque
  139. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  140. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  141. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  142. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  143. illum cui possint incommoda conciliari,
  144. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  145. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  146. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  147. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  148. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  149. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  150. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  151. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  152. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  153. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  154. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  155. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  156. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  157. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  158. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  159. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  160. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  161. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  162. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  163. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  164. qui possit vivus sibi se lugere peremptum