De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  2. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  3. vermibus et privas in corpora posse venire
  4. credis nec reputas cur milia multa animarum
  5. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  6. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  7. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  8. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  9. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  10. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  11. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  12. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  13. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  14. et mala multa animus contage fungitur eius.
  15. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  16. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  17. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  18. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  19. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  20. conexae neque consensu contagia fient.
  21. Denique cur acris violentia triste leonum
  22. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  23. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  24. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  25. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  26. si non, certa suo quia semine seminioque
  27. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  28. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  29. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  30. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  31. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  32. accipiter fugiens veniente columba,
  33. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  34. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  35. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  36. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  37. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  38. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  39. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  40. sin animas hominum dicent in corpora semper
  41. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  42. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  43. si non, certa suo quia semine seminioque
  44. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  45. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  46. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  47. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  48. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  49. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  50. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  51. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  52. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  53. an metuit conclusa manere in corpore putri
  54. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  55. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  56. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  57. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  58. expectare immortalis mortalia membra
  59. innumero numero certareque praeproperanter
  60. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  61. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  62. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  63. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  64. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  65. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  66. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  67. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  68. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  69. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  70. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  71. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  72. posset et innasci quavis in parte soleret,
  73. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  74. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  75. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  76. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  77. totum posse extra corpus durare genique.
  78. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  79. confiteare animam distractam in corpore toto.
  80. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  81. consentire putare et fungi mutua posse
  82. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  83. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  84. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  85. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  86. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  87. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  88. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  89. dissociare intus partis, ut materiai
  90. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  91. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  92. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  93. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  94. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  95. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  96. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  97. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  98. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  99. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  100. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  101. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  102. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  103. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  104. ---
  105. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  106. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  107. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  108. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  109. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  110. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  111. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  112. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  113. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  114. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  115. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  116. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  117. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  118. omnibus humanis esset terraque marique,
  119. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  120. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  121. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  122. accidere omnino poterit sensumque movere,
  123. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  124. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  125. distractast animi natura animaeque potestas,
  126. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  127. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  128. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  129. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  130. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  131. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  132. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  133. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  134. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  135. nam cum respicias inmensi temporis omne
  136. praeteritum spatium, tum motus materiai
  137. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  138. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  139. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  140. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  141. inter enim iectast vitai pausa vageque
  142. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  143. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  144. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  145. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  146. illum cui possint incommoda conciliari,
  147. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  148. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  149. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  150. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  151. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  152. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  153. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  154. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  155. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  156. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  157. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  158. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  159. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  160. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  161. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  162. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  163. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  164. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  165. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  166. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  167. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  168. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  169. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  170. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  171. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  172. aut in melle situm suffocari atque rigere
  173. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  174. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  175. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  176. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  177. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  178. non poteris factis florentibus esse tuisque
  179. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  180. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  181. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  182. iam desiderium rerum super insidet una.'
  183. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  184. dissoluant animi magno se angore metuque.
  185. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  186. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  187. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  188. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  189. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  190. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  191. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  192. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  193. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  194. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  195. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  196. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  197. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  198. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  199. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  200. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  201. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  202. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  203. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  204. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  205. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  206. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  207. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  208. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  209. maior enim turbae disiectus materiai
  210. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  211. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  212. Denique si vocem rerum natura repente.
  213. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  214. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  215. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  216. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  217. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  218. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  219. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  220. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  221. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  222. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  223. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  224. non potius vitae finem facis atque laboris?
  225. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  226. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  227. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  228. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  229. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  230. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  231. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  232. naturam et veram verbis exponere causam?
  233. grandior hic vero si iam seniorque queratur