De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  2. et consanguineum mensas odere timentque.
  3. consimili ratione ab eodem saepe timore
  4. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  5. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  6. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  7. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  8. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  9. percipit humanos odium lucisque videndae,
  10. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  11. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  12. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  13. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  14. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  15. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  16. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  17. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  18. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  19. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  20. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  21. non radii solis neque lucida tela diei
  22. discutiant, sed naturae species ratioque.
  23. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  24. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  25. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  26. atque oculei partes animantis totius extant.
  27. ---
  28. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  29. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  30. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  31. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  32. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  33. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  34. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  35. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  36. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  37. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  38. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  39. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  40. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  41. in nullo caput interea sit forte dolore.
  42. Praeterea molli cum somno dedita membra
  43. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  44. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  45. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  46. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  47. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  48. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  49. principio fit uti detracto corpore multo
  50. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  51. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  52. diffugere forasque per os est editus ,
  53. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  54. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  55. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  56. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  57. semina, curare in membris ut vita moretur.
  58. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  59. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  60. quapropter quoniam est animi natura reperta
  61. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  62. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  63. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  64. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  65. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  66. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  67. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  68. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  69. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  70. idque situm media regione in pectoris haeret.
  71. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  72. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  73. cetera pars animae per totum dissita corpus
  74. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  75. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  76. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  77. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  78. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  79. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  80. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  81. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  82. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  83. consentire animam totam per membra videmus
  84. sudoresque ita palloremque existere toto
  85. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  86. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  87. denique concidere ex animi terrore videmus
  88. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  89. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  90. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  91. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  92. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  93. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  94. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  95. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  96. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  97. corporea natura animum constare animamque?
  98. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  99. consentire animum nobis in corpore cernis.
  100. si minus offendit vitam vis horrida teli
  101. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  102. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  103. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  104. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  105. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  106. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  107. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  108. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  109. principio esse aio persuptilem atque minutis
  110. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  111. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  112. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  113. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  114. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  115. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  116. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  117. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  118. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  119. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  120. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  121. at contra mellis constantior est natura
  122. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  123. haeret enim inter se magis omnis materiai
  124. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  125. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  126. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  127. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  128. at contra lapidum coniectum spicarumque
  129. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  130. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  131. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  132. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  133. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  134. mobilis egregie, perquam constare necessest
  135. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  136. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  137. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  138. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  139. quam tenui constet textura quamque loco se
  140. contineat parvo, si possit conglomerari,
  141. quod simul atque hominem leti secura quies est
  142. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  143. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  144. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  145. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  146. ergo animam totam perparvis esse necessest
  147. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  148. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  149. extima membrorum circumcaesura tamen se
  150. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  151. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  152. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  153. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  154. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  155. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  156. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  157. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  158. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  159. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  160. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  161. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  162. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  163. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  164. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  165. rara quod eius enim constat natura, necessest
  166. inter eum primordia multa moveri.
  167. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  168. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  169. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  170. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  171. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  172. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  173. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  174. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  175. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  176. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  177. inde calor motus et venti caeca potestas
  178. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  179. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  180. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  181. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  182. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  183. permanare malum, quin omnia perturbentur
  184. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  185. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  186. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  187. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  188. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  189. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  190. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  191. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  192. inter enim cursant primordia principiorum
  193. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  194. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  195. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  196. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  197. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  198. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  199. sic calor atque et venti caeca potestas
  200. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  201. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  202. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  203. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  204. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  205. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  206. quod genus in nostris membris et corpore toto
  207. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  208. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  209. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  210. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  211. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  212. consimili ratione necessest ventus et
  213. et calor inter se vigeant commixta per artus
  214. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  215. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  216. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  217. interemant sensum diductaque solvant.
  218. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  219. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  220. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  221. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  222. est etiam quoque pacati status ille,
  223. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  224. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  225. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  226. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  227. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  228. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  229. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  230. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  231. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  232. at natura boum placido magis vivit
  233. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  234. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  235. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  236. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  237. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  238. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  239. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  240. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  241. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  242. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  243. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  244. inque aliis rebus multis differre necessest
  245. naturas hominum varias moresque sequacis;
  246. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  247. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  248. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  249. illud in his rebus video firmare potesse,
  250. usque adeo naturarum vestigia linqui
  251. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  252. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  253. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  254. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  255. nam communibus inter se radicibus haerent
  256. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  257. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  258. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  259. sic animi atque animae naturam corpore toto
  260. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  261. inplexis ita principiis ab origine prima
  262. inter se fiunt consorti praedita vita,
  263. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  264. corporis atque animi seorsum sentire potestas,