De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  2. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  3. et consanguineum mensas odere timentque.
  4. consimili ratione ab eodem saepe timore
  5. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  6. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  7. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  8. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  9. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  10. percipit humanos odium lucisque videndae,
  11. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  12. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  13. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  14. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  15. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  16. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  17. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  18. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  19. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  20. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  21. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  22. non radii solis neque lucida tela diei
  23. discutiant, sed naturae species ratioque.
  24. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  25. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  26. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  27. atque oculei partes animantis totius extant.
  28. ---
  29. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  30. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  31. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  32. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  33. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  34. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  35. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  36. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  37. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  38. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  39. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  40. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  41. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  42. in nullo caput interea sit forte dolore.
  43. Praeterea molli cum somno dedita membra
  44. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  45. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  46. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  47. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  48. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  49. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  50. principio fit uti detracto corpore multo
  51. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  52. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  53. diffugere forasque per os est editus ,
  54. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  55. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  56. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  57. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  58. semina, curare in membris ut vita moretur.
  59. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  60. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  61. quapropter quoniam est animi natura reperta
  62. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  63. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  64. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  65. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  66. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  67. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  68. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  69. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  70. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  71. idque situm media regione in pectoris haeret.
  72. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  73. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  74. cetera pars animae per totum dissita corpus
  75. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  76. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  77. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  78. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  79. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  80. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  81. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  82. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  83. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  84. consentire animam totam per membra videmus
  85. sudoresque ita palloremque existere toto
  86. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  87. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  88. denique concidere ex animi terrore videmus
  89. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  90. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  91. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  92. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  93. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  94. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  95. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  96. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  97. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  98. corporea natura animum constare animamque?
  99. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  100. consentire animum nobis in corpore cernis.
  101. si minus offendit vitam vis horrida teli
  102. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  103. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  104. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  105. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  106. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  107. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  108. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  109. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  110. principio esse aio persuptilem atque minutis
  111. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  112. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  113. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  114. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  115. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  116. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  117. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  118. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  119. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  120. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  121. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  122. at contra mellis constantior est natura
  123. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  124. haeret enim inter se magis omnis materiai
  125. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  126. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  127. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  128. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  129. at contra lapidum coniectum spicarumque
  130. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  131. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  132. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  133. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  134. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  135. mobilis egregie, perquam constare necessest
  136. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  137. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  138. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  139. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  140. quam tenui constet textura quamque loco se
  141. contineat parvo, si possit conglomerari,
  142. quod simul atque hominem leti secura quies est
  143. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  144. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  145. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  146. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  147. ergo animam totam perparvis esse necessest
  148. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  149. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  150. extima membrorum circumcaesura tamen se
  151. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  152. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  153. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  154. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  155. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  156. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  157. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  158. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  159. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  160. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  161. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  162. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  163. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  164. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  165. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  166. rara quod eius enim constat natura, necessest
  167. inter eum primordia multa moveri.
  168. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  169. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  170. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  171. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  172. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  173. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  174. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  175. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  176. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  177. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  178. inde calor motus et venti caeca potestas
  179. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  180. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  181. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  182. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  183. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  184. permanare malum, quin omnia perturbentur
  185. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  186. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  187. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  188. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  189. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  190. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  191. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  192. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  193. inter enim cursant primordia principiorum
  194. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  195. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  196. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  197. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  198. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  199. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  200. sic calor atque et venti caeca potestas
  201. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  202. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  203. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  204. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  205. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  206. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  207. quod genus in nostris membris et corpore toto
  208. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  209. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  210. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  211. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  212. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  213. consimili ratione necessest ventus et
  214. et calor inter se vigeant commixta per artus
  215. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  216. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  217. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  218. interemant sensum diductaque solvant.
  219. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  220. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  221. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  222. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  223. est etiam quoque pacati status ille,
  224. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  225. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  226. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  227. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  228. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  229. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.