De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sanguine civili rem conflant divitiasque
  2. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  3. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  4. et consanguineum mensas odere timentque.
  5. consimili ratione ab eodem saepe timore
  6. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  7. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  8. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  9. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  10. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  11. percipit humanos odium lucisque videndae,
  12. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  13. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  14. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  15. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  16. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  17. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  18. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  19. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  20. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  21. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  22. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  23. non radii solis neque lucida tela diei
  24. discutiant, sed naturae species ratioque.
  25. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,