De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod fieri totum contra manifesta docet res
  2. ita conexa est per venas viscera nervos
  3. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  4. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  5. et lapis oppressus subitis e frugibus
  6. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  7. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  8. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  9. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  10. permanare animam nobis per membra solere,
  11. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  12. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  13. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  14. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  15. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  16. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  17. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  18. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  19. particulae quibus haec animi natura creatur,
  20. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  21. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  22. quapropter neque natali privata videtur
  23. esse die natura animae nec funeris expers.
  24. Semina praeterea linquontur necne animai
  25. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  26. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  27. partibus amissis quoniam libata recessit.
  28. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  29. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  30. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  31. expirant atque unde animantum copia tanta
  32. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  33. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  34. vermibus et privas in corpora posse venire
  35. credis nec reputas cur milia multa animarum
  36. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  37. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  38. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  39. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  40. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  41. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  42. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  43. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  44. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  45. et mala multa animus contage fungitur eius.
  46. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  47. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  48. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  49. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  50. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  51. conexae neque consensu contagia fient.
  52. Denique cur acris violentia triste leonum
  53. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  54. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  55. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  56. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  57. si non, certa suo quia semine seminioque
  58. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  59. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  60. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  61. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  62. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  63. accipiter fugiens veniente columba,
  64. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  65. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  66. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  67. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  68. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  69. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  70. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  71. sin animas hominum dicent in corpora semper
  72. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  73. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  74. si non, certa suo quia semine seminioque
  75. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  76. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  77. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  78. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  79. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  80. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  81. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  82. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  83. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  84. an metuit conclusa manere in corpore putri
  85. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  86. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  87. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  88. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  89. expectare immortalis mortalia membra
  90. innumero numero certareque praeproperanter
  91. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  92. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  93. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  94. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  95. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  96. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  97. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  98. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  99. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  100. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  101. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  102. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  103. posset et innasci quavis in parte soleret,
  104. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  105. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  106. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  107. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  108. totum posse extra corpus durare genique.
  109. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  110. confiteare animam distractam in corpore toto.
  111. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  112. consentire putare et fungi mutua posse
  113. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  114. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  115. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  116. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  117. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  118. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  119. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  120. dissociare intus partis, ut materiai
  121. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  122. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  123. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  124. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  125. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  126. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  127. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  128. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  129. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  130. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  131. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  132. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  133. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  134. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  135. ---
  136. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  137. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  138. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  139. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  140. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  141. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  142. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  143. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  144. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  145. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  146. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  147. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  148. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  149. omnibus humanis esset terraque marique,
  150. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  151. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  152. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  153. accidere omnino poterit sensumque movere,
  154. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  155. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  156. distractast animi natura animaeque potestas,
  157. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  158. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  159. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  160. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  161. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  162. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  163. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  164. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  165. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  166. nam cum respicias inmensi temporis omne
  167. praeteritum spatium, tum motus materiai
  168. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  169. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  170. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  171. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  172. inter enim iectast vitai pausa vageque
  173. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  174. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  175. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  176. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  177. illum cui possint incommoda conciliari,
  178. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  179. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  180. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  181. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  182. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  183. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  184. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  185. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  186. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  187. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  188. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  189. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  190. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  191. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  192. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  193. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  194. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  195. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  196. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  197. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  198. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  199. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  200. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum