De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  2. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  3. expertis animas nec leti lege solutas;
  4. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  5. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  6. quod fieri totum contra manifesta docet res
  7. ita conexa est per venas viscera nervos
  8. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  9. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  10. et lapis oppressus subitis e frugibus
  11. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  12. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  13. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  14. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  15. permanare animam nobis per membra solere,
  16. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  17. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  18. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  19. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  20. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  21. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  22. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  23. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  24. particulae quibus haec animi natura creatur,
  25. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  26. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  27. quapropter neque natali privata videtur
  28. esse die natura animae nec funeris expers.
  29. Semina praeterea linquontur necne animai
  30. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  31. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  32. partibus amissis quoniam libata recessit.
  33. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  34. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  35. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  36. expirant atque unde animantum copia tanta
  37. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  38. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  39. vermibus et privas in corpora posse venire
  40. credis nec reputas cur milia multa animarum
  41. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  42. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  43. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  44. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  45. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  46. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  47. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  48. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  49. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  50. et mala multa animus contage fungitur eius.
  51. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  52. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  53. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  54. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  55. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  56. conexae neque consensu contagia fient.
  57. Denique cur acris violentia triste leonum
  58. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  59. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  60. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  61. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  62. si non, certa suo quia semine seminioque
  63. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  64. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  65. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  66. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  67. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  68. accipiter fugiens veniente columba,
  69. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  70. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  71. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  72. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  73. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  74. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  75. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  76. sin animas hominum dicent in corpora semper
  77. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  78. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  79. si non, certa suo quia semine seminioque
  80. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  81. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  82. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  83. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  84. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  85. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  86. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  87. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  88. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  89. an metuit conclusa manere in corpore putri
  90. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  91. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  92. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  93. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  94. expectare immortalis mortalia membra
  95. innumero numero certareque praeproperanter
  96. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  97. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  98. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  99. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  100. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  101. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  102. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  103. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  104. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  105. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  106. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  107. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  108. posset et innasci quavis in parte soleret,
  109. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  110. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  111. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  112. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  113. totum posse extra corpus durare genique.
  114. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  115. confiteare animam distractam in corpore toto.
  116. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  117. consentire putare et fungi mutua posse
  118. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  119. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  120. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  121. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  122. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  123. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  124. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  125. dissociare intus partis, ut materiai
  126. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  127. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  128. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  129. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  130. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  131. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  132. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  133. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  134. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  135. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  136. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  137. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  138. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  139. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  140. ---
  141. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  142. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  143. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  144. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  145. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  146. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  147. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  148. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  149. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  150. ad confligendum venientibus undique Poenis,