De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea si inmortalis natura animai
  2. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  3. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  4. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  5. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  6. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  7. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  8. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  9. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  10. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  11. inferri solitast animi vivata potestas
  12. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  13. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  14. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  15. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  16. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  17. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  18. expertis animas nec leti lege solutas;
  19. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  20. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  21. quod fieri totum contra manifesta docet res
  22. ita conexa est per venas viscera nervos
  23. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  24. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  25. et lapis oppressus subitis e frugibus
  26. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  27. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  28. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  29. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  30. permanare animam nobis per membra solere,
  31. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  32. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  33. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  34. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  35. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  36. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  37. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  38. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  39. particulae quibus haec animi natura creatur,
  40. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  41. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  42. quapropter neque natali privata videtur
  43. esse die natura animae nec funeris expers.
  44. Semina praeterea linquontur necne animai
  45. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  46. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  47. partibus amissis quoniam libata recessit.
  48. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  49. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  50. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  51. expirant atque unde animantum copia tanta
  52. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  53. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  54. vermibus et privas in corpora posse venire
  55. credis nec reputas cur milia multa animarum
  56. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  57. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  58. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  59. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  60. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  61. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  62. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  63. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  64. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  65. et mala multa animus contage fungitur eius.
  66. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  67. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  68. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  69. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  70. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  71. conexae neque consensu contagia fient.
  72. Denique cur acris violentia triste leonum
  73. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  74. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  75. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  76. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  77. si non, certa suo quia semine seminioque
  78. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  79. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  80. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  81. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  82. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  83. accipiter fugiens veniente columba,
  84. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  85. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  86. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  87. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  88. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  89. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  90. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  91. sin animas hominum dicent in corpora semper
  92. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  93. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  94. si non, certa suo quia semine seminioque
  95. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  96. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  97. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  98. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  99. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  100. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  101. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  102. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  103. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  104. an metuit conclusa manere in corpore putri
  105. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  106. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  107. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  108. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  109. expectare immortalis mortalia membra
  110. innumero numero certareque praeproperanter
  111. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  112. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  113. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  114. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  115. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto