De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  2. inde alius conatur adempto surgere crure,
  3. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  4. et caput abscisum calido viventeque trunco
  5. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  6. donec reliquias animai reddidit omnes.
  7. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  8. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  9. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  10. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  11. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  12. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  13. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  14. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  15. particulis animas? at ea ratione sequetur
  16. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  17. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  18. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  19. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  20. Praeterea si inmortalis natura animai
  21. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  22. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  23. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  24. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  25. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  26. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  27. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  28. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  29. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  30. inferri solitast animi vivata potestas
  31. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  32. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  33. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  34. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  35. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  36. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  37. expertis animas nec leti lege solutas;
  38. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  39. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  40. quod fieri totum contra manifesta docet res
  41. ita conexa est per venas viscera nervos
  42. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  43. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  44. et lapis oppressus subitis e frugibus
  45. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  46. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  47. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  48. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  49. permanare animam nobis per membra solere,
  50. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  51. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  52. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  53. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  54. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  55. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  56. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  57. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  58. particulae quibus haec animi natura creatur,
  59. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  60. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  61. quapropter neque natali privata videtur
  62. esse die natura animae nec funeris expers.
  63. Semina praeterea linquontur necne animai
  64. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  65. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  66. partibus amissis quoniam libata recessit.
  67. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  68. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  69. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  70. expirant atque unde animantum copia tanta
  71. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  72. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  73. vermibus et privas in corpora posse venire
  74. credis nec reputas cur milia multa animarum
  75. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  76. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  77. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  78. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  79. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  80. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  81. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  82. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  83. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  84. et mala multa animus contage fungitur eius.
  85. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  86. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  87. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  88. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  89. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  90. conexae neque consensu contagia fient.
  91. Denique cur acris violentia triste leonum
  92. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  93. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  94. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  95. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  96. si non, certa suo quia semine seminioque
  97. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  98. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  99. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  100. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  101. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  102. accipiter fugiens veniente columba,
  103. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  104. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  105. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  106. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  107. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  108. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  109. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  110. sin animas hominum dicent in corpora semper
  111. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  112. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  113. si non, certa suo quia semine seminioque
  114. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  115. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  116. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  117. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  118. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  119. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  120. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  121. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  122. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  123. an metuit conclusa manere in corpore putri
  124. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  125. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  126. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  127. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  128. expectare immortalis mortalia membra
  129. innumero numero certareque praeproperanter
  130. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  131. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  132. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  133. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  134. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  135. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  136. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  137. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  138. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  139. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  140. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  141. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  142. posset et innasci quavis in parte soleret,
  143. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  144. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  145. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  146. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  147. totum posse extra corpus durare genique.
  148. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  149. confiteare animam distractam in corpore toto.
  150. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  151. consentire putare et fungi mutua posse
  152. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  153. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  154. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  155. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  156. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  157. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  158. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  159. dissociare intus partis, ut materiai
  160. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  161. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  162. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  163. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  164. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,