De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  2. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  3. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  4. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  5. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  6. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  7. si subito medium celeri praeciderit ictu
  8. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  9. dispertita procul dubio quoque vis animai
  10. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  11. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  12. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  13. falciferos memorant currus abscidere membra
  14. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  15. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  16. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  17. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  18. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  19. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  20. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  21. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  22. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  23. inde alius conatur adempto surgere crure,
  24. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  25. et caput abscisum calido viventeque trunco
  26. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  27. donec reliquias animai reddidit omnes.
  28. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  29. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  30. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  31. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  32. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  33. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  34. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  35. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  36. particulis animas? at ea ratione sequetur
  37. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  38. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  39. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  40. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  41. Praeterea si inmortalis natura animai
  42. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  43. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  44. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  45. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  46. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  47. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  48. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  49. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  50. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  51. inferri solitast animi vivata potestas
  52. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  53. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  54. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  55. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  56. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  57. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  58. expertis animas nec leti lege solutas;
  59. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  60. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  61. quod fieri totum contra manifesta docet res
  62. ita conexa est per venas viscera nervos
  63. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  64. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  65. et lapis oppressus subitis e frugibus
  66. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  67. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  68. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  69. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  70. permanare animam nobis per membra solere,
  71. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  72. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  73. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  74. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  75. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  76. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  77. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  78. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  79. particulae quibus haec animi natura creatur,
  80. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  81. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  82. quapropter neque natali privata videtur
  83. esse die natura animae nec funeris expers.
  84. Semina praeterea linquontur necne animai
  85. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  86. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  87. partibus amissis quoniam libata recessit.
  88. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  89. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  90. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  91. expirant atque unde animantum copia tanta
  92. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  93. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  94. vermibus et privas in corpora posse venire
  95. credis nec reputas cur milia multa animarum
  96. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  97. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  98. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  99. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  100. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  101. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  102. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  103. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  104. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  105. et mala multa animus contage fungitur eius.
  106. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  107. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  108. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  109. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  110. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  111. conexae neque consensu contagia fient.
  112. Denique cur acris violentia triste leonum
  113. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  114. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  115. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  116. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  117. si non, certa suo quia semine seminioque
  118. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  119. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  120. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  121. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  122. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  123. accipiter fugiens veniente columba,
  124. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  125. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  126. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  127. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  128. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  129. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  130. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  131. sin animas hominum dicent in corpora semper
  132. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  133. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  134. si non, certa suo quia semine seminioque
  135. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  136. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  137. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  138. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  139. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  140. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  141. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  142. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  143. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  144. an metuit conclusa manere in corpore putri
  145. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  146. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  147. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  148. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  149. expectare immortalis mortalia membra
  150. innumero numero certareque praeproperanter
  151. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  152. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  153. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  154. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  155. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  156. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  157. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  158. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  159. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  160. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  161. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  162. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  163. posset et innasci quavis in parte soleret,
  164. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  165. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  166. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  167. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  168. totum posse extra corpus durare genique.
  169. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  170. confiteare animam distractam in corpore toto.
  171. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  172. consentire putare et fungi mutua posse
  173. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  174. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  175. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  176. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  177. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  178. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  179. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  180. dissociare intus partis, ut materiai
  181. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  182. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  183. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  184. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  185. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  186. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  187. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  188. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  189. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  190. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  191. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  192. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  193. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  194. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  195. ---
  196. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  197. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  198. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  199. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  200. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  201. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  202. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  203. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  204. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  205. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  206. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  207. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  208. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  209. omnibus humanis esset terraque marique,
  210. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  211. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  212. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  213. accidere omnino poterit sensumque movere,
  214. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  215. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  216. distractast animi natura animaeque potestas,
  217. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  218. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  219. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  220. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  221. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  222. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  223. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  224. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  225. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  226. nam cum respicias inmensi temporis omne