De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  2. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  3. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  4. semota ab dulci vita stabilique videtur
  5. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  6. unde homines dum se falso terrore coacti
  7. effugisse volunt longe longeque remosse,
  8. sanguine civili rem conflant divitiasque
  9. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  10. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  11. et consanguineum mensas odere timentque.
  12. consimili ratione ab eodem saepe timore
  13. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  14. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  15. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  16. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  17. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  18. percipit humanos odium lucisque videndae,
  19. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  20. obliti fontem curarum hunc esse timorem: