De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  2. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  3. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  4. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  5. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  6. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  7. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  8. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  9. Praeterea si inmortalis natura animaist
  10. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  11. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  12. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  13. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  14. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  15. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  16. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  17. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  18. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  19. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  20. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  21. si subito medium celeri praeciderit ictu
  22. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  23. dispertita procul dubio quoque vis animai
  24. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  25. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  26. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  27. falciferos memorant currus abscidere membra
  28. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  29. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  30. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  31. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  32. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  33. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  34. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  35. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  36. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  37. inde alius conatur adempto surgere crure,
  38. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  39. et caput abscisum calido viventeque trunco
  40. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  41. donec reliquias animai reddidit omnes.
  42. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  43. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  44. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  45. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  46. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  47. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  48. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  49. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  50. particulis animas? at ea ratione sequetur
  51. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  52. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  53. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  54. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  55. Praeterea si inmortalis natura animai
  56. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  57. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  58. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  59. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  60. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  61. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  62. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  63. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  64. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  65. inferri solitast animi vivata potestas
  66. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  67. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  68. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  69. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  70. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  71. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  72. expertis animas nec leti lege solutas;
  73. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  74. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  75. quod fieri totum contra manifesta docet res
  76. ita conexa est per venas viscera nervos
  77. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  78. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  79. et lapis oppressus subitis e frugibus
  80. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  81. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  82. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  83. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  84. permanare animam nobis per membra solere,
  85. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  86. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  87. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  88. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  89. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  90. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  91. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  92. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  93. particulae quibus haec animi natura creatur,
  94. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  95. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  96. quapropter neque natali privata videtur
  97. esse die natura animae nec funeris expers.
  98. Semina praeterea linquontur necne animai
  99. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  100. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  101. partibus amissis quoniam libata recessit.
  102. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  103. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  104. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  105. expirant atque unde animantum copia tanta
  106. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  107. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  108. vermibus et privas in corpora posse venire
  109. credis nec reputas cur milia multa animarum
  110. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  111. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  112. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  113. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  114. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  115. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  116. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  117. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  118. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  119. et mala multa animus contage fungitur eius.
  120. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  121. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  122. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  123. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  124. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  125. conexae neque consensu contagia fient.
  126. Denique cur acris violentia triste leonum
  127. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  128. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  129. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  130. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  131. si non, certa suo quia semine seminioque
  132. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  133. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  134. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  135. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  136. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  137. accipiter fugiens veniente columba,
  138. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  139. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  140. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  141. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  142. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  143. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  144. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  145. sin animas hominum dicent in corpora semper
  146. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  147. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  148. si non, certa suo quia semine seminioque
  149. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  150. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  151. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  152. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  153. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  154. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  155. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  156. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  157. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  158. an metuit conclusa manere in corpore putri
  159. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  160. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  161. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  162. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  163. expectare immortalis mortalia membra
  164. innumero numero certareque praeproperanter
  165. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  166. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  167. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  168. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  169. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  170. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  171. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  172. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  173. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  174. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  175. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  176. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  177. posset et innasci quavis in parte soleret,
  178. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  179. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  180. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  181. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  182. totum posse extra corpus durare genique.
  183. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  184. confiteare animam distractam in corpore toto.
  185. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  186. consentire putare et fungi mutua posse
  187. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  188. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  189. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  190. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  191. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  192. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  193. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  194. dissociare intus partis, ut materiai
  195. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  196. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  197. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  198. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  199. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  200. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  201. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  202. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  203. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  204. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  205. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  206. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  207. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  208. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  209. ---
  210. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  211. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  212. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  213. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  214. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  215. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  216. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  217. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  218. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  219. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  220. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  221. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  222. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  223. omnibus humanis esset terraque marique,
  224. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  225. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  226. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  227. accidere omnino poterit sensumque movere,
  228. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  229. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  230. distractast animi natura animaeque potestas,
  231. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  232. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  233. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  234. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  235. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  236. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  237. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  238. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  239. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  240. nam cum respicias inmensi temporis omne
  241. praeteritum spatium, tum motus materiai
  242. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  243. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  244. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  245. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  246. inter enim iectast vitai pausa vageque
  247. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  248. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  249. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  250. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  251. illum cui possint incommoda conciliari,
  252. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  253. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  254. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  255. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  256. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  257. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  258. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  259. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  260. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  261. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  262. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  263. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  264. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  265. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  266. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  267. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  268. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  269. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  270. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  271. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  272. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  273. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  274. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  275. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  276. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  277. aut in melle situm suffocari atque rigere
  278. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  279. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  280. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  281. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  282. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  283. non poteris factis florentibus esse tuisque
  284. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  285. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  286. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  287. iam desiderium rerum super insidet una.'
  288. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  289. dissoluant animi magno se angore metuque.
  290. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  291. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  292. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  293. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  294. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  295. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  296. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  297. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  298. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  299. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  300. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  301. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  302. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  303. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  304. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  305. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  306. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  307. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  308. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  309. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  310. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  311. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  312. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  313. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  314. maior enim turbae disiectus materiai
  315. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  316. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  317. Denique si vocem rerum natura repente.
  318. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  319. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  320. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  321. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  322. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  323. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  324. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  325. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  326. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  327. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  328. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  329. non potius vitae finem facis atque laboris?
  330. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  331. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  332. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  333. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  334. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  335. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  336. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  337. naturam et veram verbis exponere causam?
  338. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  339. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  340. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  341. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  342. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  343. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  344. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  345. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  346. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  347. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  348. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  349. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  350. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  351. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  352. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  353. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  354. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  355. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  356. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  357. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  358. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  359. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  360. hoc igitur speculum nobis natura futuri