De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  2. noctes atque dies niti praestante labore
  3. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  4. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  5. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  6. semota ab dulci vita stabilique videtur
  7. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  8. unde homines dum se falso terrore coacti
  9. effugisse volunt longe longeque remosse,
  10. sanguine civili rem conflant divitiasque
  11. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  12. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  13. et consanguineum mensas odere timentque.
  14. consimili ratione ab eodem saepe timore
  15. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  16. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  17. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  18. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  19. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  20. percipit humanos odium lucisque videndae,
  21. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  22. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  23. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  24. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  25. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  26. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  27. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  28. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  29. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  30. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  31. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  32. non radii solis neque lucida tela diei
  33. discutiant, sed naturae species ratioque.
  34. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  35. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  36. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  37. atque oculei partes animantis totius extant.
  38. ---
  39. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  40. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  41. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  42. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  43. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  44. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  45. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  46. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  47. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  48. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  49. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  50. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  51. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  52. in nullo caput interea sit forte dolore.
  53. Praeterea molli cum somno dedita membra
  54. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  55. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  56. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  57. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  58. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  59. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  60. principio fit uti detracto corpore multo
  61. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  62. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  63. diffugere forasque per os est editus ,
  64. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  65. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  66. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  67. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  68. semina, curare in membris ut vita moretur.
  69. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  70. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  71. quapropter quoniam est animi natura reperta
  72. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  73. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  74. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  75. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  76. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  77. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  78. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  79. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  80. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  81. idque situm media regione in pectoris haeret.
  82. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  83. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  84. cetera pars animae per totum dissita corpus
  85. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  86. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  87. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  88. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  89. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  90. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  91. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  92. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  93. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  94. consentire animam totam per membra videmus
  95. sudoresque ita palloremque existere toto
  96. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  97. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  98. denique concidere ex animi terrore videmus
  99. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  100. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  101. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  102. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  103. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  104. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  105. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  106. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  107. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  108. corporea natura animum constare animamque?
  109. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  110. consentire animum nobis in corpore cernis.
  111. si minus offendit vitam vis horrida teli
  112. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  113. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  114. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  115. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  116. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  117. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  118. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  119. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  120. principio esse aio persuptilem atque minutis
  121. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  122. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  123. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  124. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  125. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  126. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  127. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  128. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  129. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  130. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  131. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  132. at contra mellis constantior est natura
  133. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  134. haeret enim inter se magis omnis materiai
  135. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  136. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  137. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  138. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  139. at contra lapidum coniectum spicarumque
  140. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  141. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  142. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  143. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  144. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  145. mobilis egregie, perquam constare necessest
  146. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  147. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  148. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  149. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  150. quam tenui constet textura quamque loco se
  151. contineat parvo, si possit conglomerari,
  152. quod simul atque hominem leti secura quies est
  153. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  154. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  155. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  156. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  157. ergo animam totam perparvis esse necessest
  158. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  159. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  160. extima membrorum circumcaesura tamen se
  161. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  162. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  163. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  164. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  165. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  166. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  167. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  168. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  169. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  170. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  171. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  172. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  173. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  174. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  175. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  176. rara quod eius enim constat natura, necessest
  177. inter eum primordia multa moveri.
  178. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  179. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  180. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  181. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  182. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  183. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  184. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  185. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  186. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  187. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  188. inde calor motus et venti caeca potestas
  189. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  190. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  191. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  192. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  193. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  194. permanare malum, quin omnia perturbentur
  195. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  196. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  197. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  198. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  199. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  200. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  201. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  202. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  203. inter enim cursant primordia principiorum
  204. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  205. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  206. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  207. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  208. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  209. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  210. sic calor atque et venti caeca potestas
  211. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  212. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  213. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  214. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  215. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  216. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  217. quod genus in nostris membris et corpore toto
  218. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  219. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  220. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  221. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  222. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  223. consimili ratione necessest ventus et
  224. et calor inter se vigeant commixta per artus
  225. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  226. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  227. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  228. interemant sensum diductaque solvant.
  229. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  230. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  231. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  232. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  233. est etiam quoque pacati status ille,
  234. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  235. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  236. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  237. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  238. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  239. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  240. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  241. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  242. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  243. at natura boum placido magis vivit
  244. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  245. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  246. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  247. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  248. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  249. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  250. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  251. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  252. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  253. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  254. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  255. inque aliis rebus multis differre necessest
  256. naturas hominum varias moresque sequacis;
  257. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  258. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  259. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  260. illud in his rebus video firmare potesse,
  261. usque adeo naturarum vestigia linqui
  262. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  263. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  264. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  265. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  266. nam communibus inter se radicibus haerent
  267. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  268. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  269. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  270. sic animi atque animae naturam corpore toto
  271. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  272. inplexis ita principiis ab origine prima
  273. inter se fiunt consorti praedita vita,
  274. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  275. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  276. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  277. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  278. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  279. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  280. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  281. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  282. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  283. discidium possunt artus perferre relicti,
  284. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  285. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  286. mutua vitalis discunt contagia motus,
  287. maternis etiam membris alvoque reposta,
  288. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  289. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  290. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  291. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  292. atque animam credit permixtam corpore toto
  293. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  294. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  295. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  296. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  297. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  298. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  299. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  300. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  301. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  302. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  303. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  304. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  305. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  306. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  307. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  308. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  309. iam magis exemptis oculis debere videtur
  310. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  311. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  312. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  313. corporis atque animi primordia singula primis
  314. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  315. nam cum multo sunt animae elementa minora
  316. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  317. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  318. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  319. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  320. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  321. intervalla tenere exordia prima animai.
  322. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  323. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  324. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  325. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  326. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  327. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  328. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  329. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  330. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  331. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  332. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  333. quam primordia sentiscant concussa animai,
  334. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  335. et quam in his intervallis tuditantia possint
  336. concursare coire et dissultare vicissim.
  337. Et magis est animus vitai claustra
  338. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  339. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  340. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  341. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  342. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  343. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  344. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  345. truncus adempta anima circum membrisque remota
  346. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  347. si non omnimodis, at magna parte animai
  348. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  349. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  350. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  351. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  352. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  353. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  354. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  355. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  356. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  357. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  358. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  359. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  360. conquisita diu dulcique reperta labore
  361. digna tua pergam disponere carmina vita.
  362. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  363. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  364. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  365. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  366. Principio quoniam tenuem constare minutis
  367. corporibus docui multoque minoribus esse
  368. principiis factam quam liquidus umor aquai
  369. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  370. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  371. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  372. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  373. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  374. nam procul haec dubio nobis simulacra
  375. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  376. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  377. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  378. crede animam quoque diffundi multoque perire
  379. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  380. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  381. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  382. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  383. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  384. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  385. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  386. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  387. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  388. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  389. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  390. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  391. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  392. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  393. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  394. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  395. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  396. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  397. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  398. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  399. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  400. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  401. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  402. sic animum curas acris luctumque metumque;
  403. quare participem leti quoque convenit esse.
  404. quin etiam morbis in corporis avius errat
  405. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  406. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  407. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  408. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  409. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  410. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  411. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  412. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  413. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  414. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  415. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  416. et pariter mentem sanari corpus inani
  417. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  418. acris et in venas discessit diditus ardor,
  419. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  420. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  421. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  422. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  423. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini