De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non modo non omnem possit durare per aevom,
  2. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  3. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  4. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  5. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  6. verum deficere in certa regione locatam;
  7. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  8. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  9. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  10. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  11. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  12. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  13. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  14. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  15. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  16. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  17. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  18. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  19. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  20. Praeterea si inmortalis natura animaist
  21. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  22. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  23. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  24. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  25. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  26. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  27. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  28. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  29. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  30. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  31. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  32. si subito medium celeri praeciderit ictu
  33. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  34. dispertita procul dubio quoque vis animai
  35. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  36. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  37. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  38. falciferos memorant currus abscidere membra
  39. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  40. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  41. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  42. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  43. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  44. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  45. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  46. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  47. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  48. inde alius conatur adempto surgere crure,
  49. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  50. et caput abscisum calido viventeque trunco
  51. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  52. donec reliquias animai reddidit omnes.
  53. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  54. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  55. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  56. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  57. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  58. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  59. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  60. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  61. particulis animas? at ea ratione sequetur
  62. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  63. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  64. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  65. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  66. Praeterea si inmortalis natura animai
  67. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  68. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  69. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  70. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  71. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  72. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  73. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  74. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  75. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  76. inferri solitast animi vivata potestas
  77. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  78. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  79. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  80. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  81. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  82. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  83. expertis animas nec leti lege solutas;
  84. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  85. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  86. quod fieri totum contra manifesta docet res
  87. ita conexa est per venas viscera nervos
  88. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  89. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  90. et lapis oppressus subitis e frugibus
  91. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  92. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  93. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  94. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  95. permanare animam nobis per membra solere,
  96. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  97. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  98. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  99. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  100. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  101. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  102. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  103. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  104. particulae quibus haec animi natura creatur,
  105. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  106. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  107. quapropter neque natali privata videtur
  108. esse die natura animae nec funeris expers.
  109. Semina praeterea linquontur necne animai
  110. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  111. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  112. partibus amissis quoniam libata recessit.
  113. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  114. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  115. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  116. expirant atque unde animantum copia tanta
  117. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  118. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  119. vermibus et privas in corpora posse venire
  120. credis nec reputas cur milia multa animarum
  121. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  122. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  123. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  124. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  125. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  126. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  127. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  128. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  129. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  130. et mala multa animus contage fungitur eius.
  131. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  132. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  133. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  134. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  135. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  136. conexae neque consensu contagia fient.
  137. Denique cur acris violentia triste leonum
  138. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  139. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  140. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  141. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  142. si non, certa suo quia semine seminioque
  143. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  144. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  145. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  146. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  147. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  148. accipiter fugiens veniente columba,
  149. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  150. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  151. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  152. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  153. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  154. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  155. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  156. sin animas hominum dicent in corpora semper
  157. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  158. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  159. si non, certa suo quia semine seminioque
  160. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  161. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  162. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  163. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  164. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  165. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  166. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  167. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  168. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  169. an metuit conclusa manere in corpore putri
  170. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  171. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  172. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  173. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  174. expectare immortalis mortalia membra
  175. innumero numero certareque praeproperanter
  176. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  177. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  178. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  179. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  180. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  181. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  182. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  183. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  184. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  185. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  186. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  187. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  188. posset et innasci quavis in parte soleret,
  189. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  190. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  191. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  192. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  193. totum posse extra corpus durare genique.
  194. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  195. confiteare animam distractam in corpore toto.
  196. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  197. consentire putare et fungi mutua posse
  198. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  199. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  200. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  201. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  202. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  203. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  204. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  205. dissociare intus partis, ut materiai
  206. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  207. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  208. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  209. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  210. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  211. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  212. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  213. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  214. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  215. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  216. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  217. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  218. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  219. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  220. ---
  221. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  222. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  223. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  224. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  225. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  226. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  227. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  228. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  229. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  230. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  231. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  232. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  233. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  234. omnibus humanis esset terraque marique,
  235. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  236. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  237. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  238. accidere omnino poterit sensumque movere,
  239. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  240. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  241. distractast animi natura animaeque potestas,
  242. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  243. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  244. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  245. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  246. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  247. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  248. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  249. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  250. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  251. nam cum respicias inmensi temporis omne
  252. praeteritum spatium, tum motus materiai
  253. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  254. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  255. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  256. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  257. inter enim iectast vitai pausa vageque
  258. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  259. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  260. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  261. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  262. illum cui possint incommoda conciliari,
  263. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  264. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  265. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  266. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  267. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  268. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  269. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  270. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  271. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  272. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  273. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  274. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  275. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  276. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  277. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  278. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  279. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  280. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  281. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  282. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  283. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  284. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  285. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  286. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  287. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  288. aut in melle situm suffocari atque rigere
  289. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  290. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  291. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor