De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  2. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  3. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  4. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  5. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  6. non modo non omnem possit durare per aevom,
  7. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  8. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  9. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  10. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  11. verum deficere in certa regione locatam;
  12. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  13. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  14. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  15. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  16. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  17. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  18. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  19. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  20. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  21. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  22. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  23. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  24. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  25. Praeterea si inmortalis natura animaist
  26. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  27. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  28. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  29. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  30. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  31. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  32. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  33. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  34. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  35. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  36. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  37. si subito medium celeri praeciderit ictu
  38. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  39. dispertita procul dubio quoque vis animai
  40. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  41. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  42. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  43. falciferos memorant currus abscidere membra
  44. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  45. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  46. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  47. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  48. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  49. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  50. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  51. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  52. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  53. inde alius conatur adempto surgere crure,
  54. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  55. et caput abscisum calido viventeque trunco
  56. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  57. donec reliquias animai reddidit omnes.
  58. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  59. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  60. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  61. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  62. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  63. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  64. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  65. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  66. particulis animas? at ea ratione sequetur
  67. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  68. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  69. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  70. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  71. Praeterea si inmortalis natura animai
  72. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  73. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  74. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  75. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  76. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  77. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  78. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  79. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  80. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  81. inferri solitast animi vivata potestas
  82. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  83. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  84. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  85. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  86. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  87. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  88. expertis animas nec leti lege solutas;
  89. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  90. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  91. quod fieri totum contra manifesta docet res
  92. ita conexa est per venas viscera nervos
  93. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  94. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  95. et lapis oppressus subitis e frugibus
  96. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  97. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  98. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  99. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  100. permanare animam nobis per membra solere,
  101. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  102. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  103. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  104. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  105. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  106. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  107. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  108. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  109. particulae quibus haec animi natura creatur,
  110. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  111. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  112. quapropter neque natali privata videtur
  113. esse die natura animae nec funeris expers.
  114. Semina praeterea linquontur necne animai
  115. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  116. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  117. partibus amissis quoniam libata recessit.
  118. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  119. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  120. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  121. expirant atque unde animantum copia tanta
  122. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  123. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  124. vermibus et privas in corpora posse venire
  125. credis nec reputas cur milia multa animarum
  126. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  127. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  128. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  129. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  130. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  131. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  132. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  133. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  134. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  135. et mala multa animus contage fungitur eius.
  136. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  137. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  138. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  139. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  140. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  141. conexae neque consensu contagia fient.
  142. Denique cur acris violentia triste leonum
  143. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  144. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  145. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  146. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  147. si non, certa suo quia semine seminioque
  148. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  149. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  150. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  151. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  152. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  153. accipiter fugiens veniente columba,
  154. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  155. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  156. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  157. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  158. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  159. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  160. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  161. sin animas hominum dicent in corpora semper
  162. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  163. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  164. si non, certa suo quia semine seminioque
  165. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  166. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  167. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  168. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  169. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  170. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  171. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  172. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  173. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  174. an metuit conclusa manere in corpore putri
  175. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto