De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  2. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  3. dispertitam animae naturam exisse per artus
  4. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  5. quam prolapsa foras enaret in auras.
  6. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  7. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  8. ire anima ac toto solui de corpore tota
  9. et quasi supremo languescere tempore voltus
  10. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  11. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  12. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  13. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  14. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  15. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  16. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  17. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  18. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  19. non modo non omnem possit durare per aevom,
  20. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  21. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  22. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  23. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  24. verum deficere in certa regione locatam;
  25. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  26. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  27. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  28. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  29. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  30. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  31. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  32. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  33. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  34. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  35. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  36. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  37. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  38. Praeterea si inmortalis natura animaist
  39. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  40. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  41. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  42. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  43. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  44. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  45. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  46. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  47. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  48. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  49. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  50. si subito medium celeri praeciderit ictu
  51. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  52. dispertita procul dubio quoque vis animai
  53. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  54. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  55. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  56. falciferos memorant currus abscidere membra
  57. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  58. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  59. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  60. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  61. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  62. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  63. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  64. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  65. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  66. inde alius conatur adempto surgere crure,
  67. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  68. et caput abscisum calido viventeque trunco
  69. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  70. donec reliquias animai reddidit omnes.
  71. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  72. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  73. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  74. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  75. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  76. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  77. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  78. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  79. particulis animas? at ea ratione sequetur
  80. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  81. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  82. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  83. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  84. Praeterea si inmortalis natura animai
  85. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  86. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  87. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  88. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  89. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  90. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  91. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  92. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  93. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  94. inferri solitast animi vivata potestas
  95. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  96. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  97. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  98. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  99. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  100. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  101. expertis animas nec leti lege solutas;
  102. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  103. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  104. quod fieri totum contra manifesta docet res
  105. ita conexa est per venas viscera nervos
  106. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  107. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  108. et lapis oppressus subitis e frugibus
  109. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  110. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  111. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  112. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  113. permanare animam nobis per membra solere,
  114. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  115. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  116. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  117. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  118. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  119. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  120. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  121. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  122. particulae quibus haec animi natura creatur,
  123. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  124. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  125. quapropter neque natali privata videtur
  126. esse die natura animae nec funeris expers.
  127. Semina praeterea linquontur necne animai
  128. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  129. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  130. partibus amissis quoniam libata recessit.
  131. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  132. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  133. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  134. expirant atque unde animantum copia tanta
  135. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  136. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  137. vermibus et privas in corpora posse venire
  138. credis nec reputas cur milia multa animarum
  139. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  140. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  141. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  142. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  143. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  144. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  145. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  146. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  147. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  148. et mala multa animus contage fungitur eius.
  149. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  150. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  151. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  152. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  153. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  154. conexae neque consensu contagia fient.
  155. Denique cur acris violentia triste leonum
  156. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  157. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  158. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  159. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  160. si non, certa suo quia semine seminioque
  161. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  162. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  163. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  164. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  165. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  166. accipiter fugiens veniente columba,
  167. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  168. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  169. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  170. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  171. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  172. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  173. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  174. sin animas hominum dicent in corpora semper
  175. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  176. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  177. si non, certa suo quia semine seminioque
  178. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  179. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  180. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  181. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  182. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  183. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  184. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  185. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  186. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  187. an metuit conclusa manere in corpore putri
  188. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  189. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  190. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  191. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  192. expectare immortalis mortalia membra
  193. innumero numero certareque praeproperanter
  194. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  195. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  196. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  197. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  198. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  199. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  200. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  201. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  202. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  203. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  204. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  205. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  206. posset et innasci quavis in parte soleret,
  207. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  208. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  209. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  210. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  211. totum posse extra corpus durare genique.
  212. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  213. confiteare animam distractam in corpore toto.
  214. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  215. consentire putare et fungi mutua posse
  216. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  217. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  218. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  219. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  220. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  221. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  222. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  223. dissociare intus partis, ut materiai
  224. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  225. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  226. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  227. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  228. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  229. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  230. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  231. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  232. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  233. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  234. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  235. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  236. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  237. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  238. ---
  239. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  240. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  241. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  242. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  243. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  244. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  245. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  246. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  247. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  248. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  249. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  250. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  251. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  252. omnibus humanis esset terraque marique,
  253. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  254. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  255. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  256. accidere omnino poterit sensumque movere,
  257. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  258. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  259. distractast animi natura animaeque potestas,
  260. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  261. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  262. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  263. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,