De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  2. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  3. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  4. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  5. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  6. fundamenta foras manant animaeque per artus
  7. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  8. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  9. dispertitam animae naturam exisse per artus
  10. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  11. quam prolapsa foras enaret in auras.
  12. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  13. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  14. ire anima ac toto solui de corpore tota
  15. et quasi supremo languescere tempore voltus
  16. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  17. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  18. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  19. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  20. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  21. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  22. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  23. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  24. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  25. non modo non omnem possit durare per aevom,
  26. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  27. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  28. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  29. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  30. verum deficere in certa regione locatam;
  31. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  32. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  33. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  34. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  35. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  36. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  37. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  38. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  39. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  40. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  41. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  42. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  43. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  44. Praeterea si inmortalis natura animaist
  45. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  46. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  47. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  48. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  49. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  50. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  51. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  52. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  53. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  54. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  55. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  56. si subito medium celeri praeciderit ictu
  57. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  58. dispertita procul dubio quoque vis animai
  59. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  60. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  61. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  62. falciferos memorant currus abscidere membra
  63. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  64. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  65. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  66. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  67. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  68. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  69. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  70. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  71. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  72. inde alius conatur adempto surgere crure,
  73. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  74. et caput abscisum calido viventeque trunco
  75. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  76. donec reliquias animai reddidit omnes.
  77. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  78. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  79. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  80. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  81. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  82. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  83. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  84. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  85. particulis animas? at ea ratione sequetur
  86. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  87. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  88. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  89. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  90. Praeterea si inmortalis natura animai
  91. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  92. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  93. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  94. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  95. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  96. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  97. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  98. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  99. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  100. inferri solitast animi vivata potestas
  101. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  102. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  103. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  104. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  105. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  106. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  107. expertis animas nec leti lege solutas;
  108. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  109. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  110. quod fieri totum contra manifesta docet res
  111. ita conexa est per venas viscera nervos
  112. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  113. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  114. et lapis oppressus subitis e frugibus
  115. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  116. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  117. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  118. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  119. permanare animam nobis per membra solere,
  120. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  121. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  122. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  123. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  124. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  125. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  126. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  127. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  128. particulae quibus haec animi natura creatur,
  129. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  130. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  131. quapropter neque natali privata videtur
  132. esse die natura animae nec funeris expers.
  133. Semina praeterea linquontur necne animai
  134. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  135. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  136. partibus amissis quoniam libata recessit.
  137. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  138. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  139. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  140. expirant atque unde animantum copia tanta
  141. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  142. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  143. vermibus et privas in corpora posse venire
  144. credis nec reputas cur milia multa animarum
  145. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  146. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  147. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  148. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  149. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  150. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  151. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  152. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  153. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  154. et mala multa animus contage fungitur eius.
  155. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  156. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  157. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  158. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  159. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  160. conexae neque consensu contagia fient.
  161. Denique cur acris violentia triste leonum
  162. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  163. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  164. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  165. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  166. si non, certa suo quia semine seminioque
  167. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  168. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  169. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  170. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  171. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  172. accipiter fugiens veniente columba,
  173. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  174. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  175. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  176. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  177. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  178. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  179. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  180. sin animas hominum dicent in corpora semper
  181. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  182. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  183. si non, certa suo quia semine seminioque
  184. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  185. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  186. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  187. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  188. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  189. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  190. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  191. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  192. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  193. an metuit conclusa manere in corpore putri
  194. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  195. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  196. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  197. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  198. expectare immortalis mortalia membra
  199. innumero numero certareque praeproperanter
  200. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  201. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  202. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  203. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  204. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  205. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  206. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  207. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  208. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  209. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  210. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  211. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  212. posset et innasci quavis in parte soleret,
  213. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  214. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  215. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  216. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  217. totum posse extra corpus durare genique.
  218. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  219. confiteare animam distractam in corpore toto.
  220. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  221. consentire putare et fungi mutua posse
  222. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  223. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  224. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  225. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  226. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  227. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  228. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  229. dissociare intus partis, ut materiai
  230. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  231. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  232. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  233. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  234. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  235. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  236. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  237. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  238. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  239. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  240. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  241. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  242. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  243. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  244. ---
  245. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  246. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  247. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  248. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  249. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  250. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  251. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  252. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  253. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  254. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  255. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  256. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  257. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  258. omnibus humanis esset terraque marique,
  259. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  260. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  261. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  262. accidere omnino poterit sensumque movere,
  263. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  264. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  265. distractast animi natura animaeque potestas,
  266. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  267. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  268. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  269. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  270. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  271. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  272. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  273. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  274. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  275. nam cum respicias inmensi temporis omne
  276. praeteritum spatium, tum motus materiai
  277. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  278. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  279. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  280. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  281. inter enim iectast vitai pausa vageque
  282. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  283. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  284. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  285. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  286. illum cui possint incommoda conciliari,
  287. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  288. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  289. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  290. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  291. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  292. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  293. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  294. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  295. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  296. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  297. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  298. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  299. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  300. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  301. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  302. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  303. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  304. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  305. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  306. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  307. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  308. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  309. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  310. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  311. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  312. aut in melle situm suffocari atque rigere
  313. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  314. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  315. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  316. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  317. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  318. non poteris factis florentibus esse tuisque
  319. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  320. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  321. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  322. iam desiderium rerum super insidet una.'
  323. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  324. dissoluant animi magno se angore metuque.
  325. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  326. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  327. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  328. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  329. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  330. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  331. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  332. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  333. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  334. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  335. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  336. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  337. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  338. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  339. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  340. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  341. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  342. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  343. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  344. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  345. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  346. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  347. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  348. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  349. maior enim turbae disiectus materiai
  350. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  351. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  352. Denique si vocem rerum natura repente.
  353. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  354. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  355. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  356. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  357. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  358. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  359. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  360. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  361. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  362. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  363. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  364. non potius vitae finem facis atque laboris?
  365. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  366. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  367. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  368. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  369. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  370. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  371. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  372. naturam et veram verbis exponere causam?
  373. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  374. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  375. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  376. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  377. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  378. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  379. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  380. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  381. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  382. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  383. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  384. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  385. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  386. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  387. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  388. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  389. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  390. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  391. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  392. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  393. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  394. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  395. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  396. temporis exponit post mortem denique nostram.
  397. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  398. quicquam, non omni somno securius exstat?
  399. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  400. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  401. nec miser inpendens magnum timet saxum
  402. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  403. sed magis in vita divom metus urget inanis
  404. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  405. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  406. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  407. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  408. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  409. qui non sola novem dispessis iugera membris
  410. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  411. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  412. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  413. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  414. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  415. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  416. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  417. qui petere a populo fasces saevasque secures
  418. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  419. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  420. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  421. hoc est adverso nixantem trudere monte
  422. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  423. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  424. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  425. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  426. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  427. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  428. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  429. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  430. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  431. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  432. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  433. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  434. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  435. sed metus in vita poenarum pro male factis
  436. est insignibus insignis scelerisque luela,
  437. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  438. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  439. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  440. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  441. nec videt interea qui terminus esse malorum
  442. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  443. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  444. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  445. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  446. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  447. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  448. inde alii multi reges rerumque potentes
  449. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  450. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  451. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  452. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  453. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  454. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  455. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  456. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  457. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  458. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  459. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  460. denique Democritum post quam matura vetustas
  461. admonuit memores motus languescere mentis,
  462. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  463. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  464. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  465. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  466. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  467. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  468. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  469. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  470. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  471. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  472. ebrius urgeris multis miser undique curis
  473. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  474. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  475. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  476. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  477. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  478. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  479. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  480. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  481. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  482. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  483. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  484. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  485. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  486. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  487. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  488. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  489. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  490. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  491. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  492. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  493. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  494. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  495. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  496. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  497. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  498. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  499. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  500. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  501. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  502. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  503. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  504. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  505. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  506. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  507. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  508. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  509. tempore de mortis nec delibare valemus,
  510. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  511. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  512. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  513. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  514. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  515. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis