De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  2. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  3. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  4. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  5. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  6. dissolui sensus animi fateare necessest
  7. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  8. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  9. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  10. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  11. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  12. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  13. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  14. fundamenta foras manant animaeque per artus
  15. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  16. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  17. dispertitam animae naturam exisse per artus
  18. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  19. quam prolapsa foras enaret in auras.
  20. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  21. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  22. ire anima ac toto solui de corpore tota
  23. et quasi supremo languescere tempore voltus
  24. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  25. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  26. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  27. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  28. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  29. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  30. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  31. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  32. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  33. non modo non omnem possit durare per aevom,
  34. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  35. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  36. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  37. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  38. verum deficere in certa regione locatam;
  39. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  40. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  41. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  42. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  43. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  44. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  45. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  46. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  47. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  48. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  49. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  50. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  51. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  52. Praeterea si inmortalis natura animaist
  53. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  54. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  55. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  56. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  57. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  58. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  59. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  60. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  61. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  62. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  63. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  64. si subito medium celeri praeciderit ictu
  65. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  66. dispertita procul dubio quoque vis animai
  67. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  68. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  69. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  70. falciferos memorant currus abscidere membra
  71. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  72. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  73. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  74. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  75. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  76. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  77. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  78. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  79. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  80. inde alius conatur adempto surgere crure,
  81. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  82. et caput abscisum calido viventeque trunco
  83. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  84. donec reliquias animai reddidit omnes.
  85. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  86. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  87. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  88. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  89. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  90. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  91. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  92. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  93. particulis animas? at ea ratione sequetur
  94. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  95. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  96. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  97. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  98. Praeterea si inmortalis natura animai
  99. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  100. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  101. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  102. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  103. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  104. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  105. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  106. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  107. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  108. inferri solitast animi vivata potestas
  109. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  110. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  111. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  112. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  113. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  114. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  115. expertis animas nec leti lege solutas;
  116. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  117. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  118. quod fieri totum contra manifesta docet res
  119. ita conexa est per venas viscera nervos
  120. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  121. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  122. et lapis oppressus subitis e frugibus
  123. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  124. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  125. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  126. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  127. permanare animam nobis per membra solere,
  128. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  129. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  130. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  131. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  132. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  133. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  134. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  135. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  136. particulae quibus haec animi natura creatur,
  137. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  138. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  139. quapropter neque natali privata videtur
  140. esse die natura animae nec funeris expers.
  141. Semina praeterea linquontur necne animai
  142. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  143. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  144. partibus amissis quoniam libata recessit.
  145. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  146. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  147. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  148. expirant atque unde animantum copia tanta
  149. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  150. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  151. vermibus et privas in corpora posse venire
  152. credis nec reputas cur milia multa animarum
  153. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  154. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  155. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  156. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  157. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  158. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  159. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  160. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  161. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  162. et mala multa animus contage fungitur eius.
  163. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  164. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  165. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  166. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  167. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  168. conexae neque consensu contagia fient.
  169. Denique cur acris violentia triste leonum
  170. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  171. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  172. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  173. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  174. si non, certa suo quia semine seminioque
  175. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  176. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  177. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  178. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  179. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  180. accipiter fugiens veniente columba,
  181. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  182. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  183. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  184. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  185. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  186. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  187. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  188. sin animas hominum dicent in corpora semper
  189. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  190. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  191. si non, certa suo quia semine seminioque
  192. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  193. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  194. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  195. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  196. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  197. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  198. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  199. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  200. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  201. an metuit conclusa manere in corpore putri
  202. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  203. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  204. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  205. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  206. expectare immortalis mortalia membra
  207. innumero numero certareque praeproperanter
  208. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  209. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  210. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  211. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  212. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  213. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  214. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  215. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  216. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  217. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  218. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  219. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  220. posset et innasci quavis in parte soleret,
  221. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  222. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  223. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  224. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  225. totum posse extra corpus durare genique.
  226. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  227. confiteare animam distractam in corpore toto.
  228. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  229. consentire putare et fungi mutua posse
  230. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  231. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  232. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  233. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  234. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  235. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  236. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  237. dissociare intus partis, ut materiai
  238. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  239. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  240. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  241. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  242. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  243. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  244. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  245. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  246. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  247. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  248. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  249. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  250. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  251. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  252. ---
  253. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  254. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  255. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  256. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  257. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  258. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  259. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  260. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  261. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  262. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  263. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  264. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  265. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  266. omnibus humanis esset terraque marique,
  267. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  268. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  269. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  270. accidere omnino poterit sensumque movere,
  271. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  272. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  273. distractast animi natura animaeque potestas,
  274. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  275. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  276. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  277. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  278. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  279. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  280. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  281. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  282. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  283. nam cum respicias inmensi temporis omne
  284. praeteritum spatium, tum motus materiai
  285. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  286. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  287. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  288. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  289. inter enim iectast vitai pausa vageque
  290. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  291. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  292. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  293. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  294. illum cui possint incommoda conciliari,
  295. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  296. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  297. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  298. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  299. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  300. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  301. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  302. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  303. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  304. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  305. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  306. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  307. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  308. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  309. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  310. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  311. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  312. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  313. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  314. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  315. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  316. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  317. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  318. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  319. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  320. aut in melle situm suffocari atque rigere
  321. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  322. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  323. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  324. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  325. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  326. non poteris factis florentibus esse tuisque
  327. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  328. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  329. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  330. iam desiderium rerum super insidet una.'
  331. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  332. dissoluant animi magno se angore metuque.
  333. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  334. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  335. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  336. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  337. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  338. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  339. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  340. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  341. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  342. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  343. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  344. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  345. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  346. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  347. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  348. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  349. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  350. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  351. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  352. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  353. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  354. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  355. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  356. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  357. maior enim turbae disiectus materiai
  358. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  359. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  360. Denique si vocem rerum natura repente.
  361. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  362. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  363. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  364. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  365. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  366. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  367. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  368. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  369. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  370. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  371. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  372. non potius vitae finem facis atque laboris?
  373. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  374. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  375. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  376. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  377. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  378. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  379. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  380. naturam et veram verbis exponere causam?
  381. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  382. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  383. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  384. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  385. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  386. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  387. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  388. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  389. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  390. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  391. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  392. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  393. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  394. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  395. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  396. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  397. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  398. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  399. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  400. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  401. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  402. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  403. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  404. temporis exponit post mortem denique nostram.
  405. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  406. quicquam, non omni somno securius exstat?
  407. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  408. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  409. nec miser inpendens magnum timet saxum
  410. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  411. sed magis in vita divom metus urget inanis
  412. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  413. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  414. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  415. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  416. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  417. qui non sola novem dispessis iugera membris
  418. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  419. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  420. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  421. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  422. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  423. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  424. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  425. qui petere a populo fasces saevasque secures
  426. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  427. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  428. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  429. hoc est adverso nixantem trudere monte
  430. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  431. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  432. deinde animi ingratam naturam pascere semper