De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  2. haut possunt post mortem eiecta moveri
  3. propterea quia non simili ratione tenentur;
  4. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  5. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  6. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  7. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  8. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  9. dissolui sensus animi fateare necessest
  10. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  11. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  12. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  13. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  14. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  15. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  16. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  17. fundamenta foras manant animaeque per artus
  18. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  19. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  20. dispertitam animae naturam exisse per artus
  21. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  22. quam prolapsa foras enaret in auras.
  23. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  24. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  25. ire anima ac toto solui de corpore tota
  26. et quasi supremo languescere tempore voltus
  27. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  28. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  29. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  30. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  31. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  32. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  33. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  34. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  35. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  36. non modo non omnem possit durare per aevom,
  37. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  38. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  39. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  40. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  41. verum deficere in certa regione locatam;
  42. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  43. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  44. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  45. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  46. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  47. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  48. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  49. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  50. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  51. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  52. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  53. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  54. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  55. Praeterea si inmortalis natura animaist
  56. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  57. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  58. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  59. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  60. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  61. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  62. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  63. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  64. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  65. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  66. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  67. si subito medium celeri praeciderit ictu
  68. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  69. dispertita procul dubio quoque vis animai
  70. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  71. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  72. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  73. falciferos memorant currus abscidere membra
  74. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  75. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  76. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  77. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  78. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  79. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  80. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  81. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  82. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  83. inde alius conatur adempto surgere crure,
  84. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  85. et caput abscisum calido viventeque trunco
  86. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  87. donec reliquias animai reddidit omnes.
  88. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  89. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  90. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  91. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  92. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  93. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  94. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  95. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  96. particulis animas? at ea ratione sequetur
  97. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  98. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  99. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  100. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  101. Praeterea si inmortalis natura animai
  102. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  103. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  104. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  105. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  106. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  107. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  108. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  109. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  110. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  111. inferri solitast animi vivata potestas
  112. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  113. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  114. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  115. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  116. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  117. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  118. expertis animas nec leti lege solutas;
  119. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  120. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  121. quod fieri totum contra manifesta docet res
  122. ita conexa est per venas viscera nervos
  123. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  124. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  125. et lapis oppressus subitis e frugibus
  126. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  127. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  128. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  129. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  130. permanare animam nobis per membra solere,
  131. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  132. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  133. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  134. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  135. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  136. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  137. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  138. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  139. particulae quibus haec animi natura creatur,
  140. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  141. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  142. quapropter neque natali privata videtur
  143. esse die natura animae nec funeris expers.
  144. Semina praeterea linquontur necne animai
  145. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  146. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  147. partibus amissis quoniam libata recessit.
  148. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  149. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  150. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  151. expirant atque unde animantum copia tanta
  152. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  153. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  154. vermibus et privas in corpora posse venire
  155. credis nec reputas cur milia multa animarum
  156. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  157. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  158. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  159. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  160. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  161. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  162. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  163. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  164. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  165. et mala multa animus contage fungitur eius.
  166. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  167. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  168. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  169. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  170. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  171. conexae neque consensu contagia fient.
  172. Denique cur acris violentia triste leonum
  173. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  174. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  175. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris