De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  2. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  3. denique avarities et honorum caeca cupido,
  4. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  5. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  6. noctes atque dies niti praestante labore
  7. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  8. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  9. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  10. semota ab dulci vita stabilique videtur
  11. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  12. unde homines dum se falso terrore coacti
  13. effugisse volunt longe longeque remosse,
  14. sanguine civili rem conflant divitiasque
  15. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  16. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  17. et consanguineum mensas odere timentque.
  18. consimili ratione ab eodem saepe timore
  19. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  20. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  21. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  22. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  23. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  24. percipit humanos odium lucisque videndae,
  25. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  26. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  27. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  28. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  29. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  30. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  31. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  32. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  33. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  34. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  35. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  36. non radii solis neque lucida tela diei
  37. discutiant, sed naturae species ratioque.
  38. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  39. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  40. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  41. atque oculei partes animantis totius extant.
  42. ---
  43. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  44. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  45. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  46. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  47. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  48. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  49. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  50. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  51. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  52. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  53. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  54. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  55. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  56. in nullo caput interea sit forte dolore.
  57. Praeterea molli cum somno dedita membra
  58. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  59. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  60. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  61. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  62. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  63. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  64. principio fit uti detracto corpore multo
  65. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  66. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  67. diffugere forasque per os est editus ,
  68. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  69. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  70. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  71. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  72. semina, curare in membris ut vita moretur.
  73. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  74. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  75. quapropter quoniam est animi natura reperta
  76. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  77. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  78. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  79. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  80. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  81. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  82. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  83. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  84. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  85. idque situm media regione in pectoris haeret.
  86. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  87. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  88. cetera pars animae per totum dissita corpus
  89. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  90. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  91. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  92. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  93. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  94. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  95. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  96. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  97. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  98. consentire animam totam per membra videmus
  99. sudoresque ita palloremque existere toto
  100. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  101. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  102. denique concidere ex animi terrore videmus
  103. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  104. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  105. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  106. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  107. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  108. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  109. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  110. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  111. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  112. corporea natura animum constare animamque?
  113. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  114. consentire animum nobis in corpore cernis.
  115. si minus offendit vitam vis horrida teli
  116. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  117. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  118. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  119. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  120. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  121. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  122. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  123. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  124. principio esse aio persuptilem atque minutis
  125. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  126. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  127. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  128. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  129. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  130. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  131. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  132. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  133. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  134. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  135. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  136. at contra mellis constantior est natura
  137. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  138. haeret enim inter se magis omnis materiai
  139. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  140. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  141. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  142. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  143. at contra lapidum coniectum spicarumque
  144. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  145. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  146. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  147. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  148. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  149. mobilis egregie, perquam constare necessest
  150. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  151. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  152. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  153. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  154. quam tenui constet textura quamque loco se
  155. contineat parvo, si possit conglomerari,
  156. quod simul atque hominem leti secura quies est
  157. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  158. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  159. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  160. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  161. ergo animam totam perparvis esse necessest
  162. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  163. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  164. extima membrorum circumcaesura tamen se
  165. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  166. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  167. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  168. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  169. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  170. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  171. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  172. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  173. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  174. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  175. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  176. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  177. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  178. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  179. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  180. rara quod eius enim constat natura, necessest
  181. inter eum primordia multa moveri.
  182. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  183. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  184. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  185. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  186. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  187. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  188. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  189. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  190. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  191. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  192. inde calor motus et venti caeca potestas
  193. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  194. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  195. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  196. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  197. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  198. permanare malum, quin omnia perturbentur
  199. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  200. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  201. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  202. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  203. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  204. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  205. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  206. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  207. inter enim cursant primordia principiorum
  208. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  209. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  210. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  211. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  212. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  213. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  214. sic calor atque et venti caeca potestas
  215. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  216. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  217. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  218. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  219. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  220. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  221. quod genus in nostris membris et corpore toto
  222. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  223. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  224. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  225. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  226. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  227. consimili ratione necessest ventus et
  228. et calor inter se vigeant commixta per artus
  229. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  230. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  231. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  232. interemant sensum diductaque solvant.
  233. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  234. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  235. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  236. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  237. est etiam quoque pacati status ille,
  238. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  239. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  240. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  241. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  242. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  243. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  244. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  245. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  246. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  247. at natura boum placido magis vivit
  248. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  249. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  250. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  251. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  252. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  253. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  254. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  255. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  256. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  257. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  258. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  259. inque aliis rebus multis differre necessest
  260. naturas hominum varias moresque sequacis;
  261. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  262. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  263. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  264. illud in his rebus video firmare potesse,
  265. usque adeo naturarum vestigia linqui
  266. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  267. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  268. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  269. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  270. nam communibus inter se radicibus haerent
  271. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  272. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  273. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  274. sic animi atque animae naturam corpore toto
  275. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  276. inplexis ita principiis ab origine prima
  277. inter se fiunt consorti praedita vita,
  278. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  279. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  280. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  281. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  282. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  283. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  284. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  285. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  286. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  287. discidium possunt artus perferre relicti,
  288. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  289. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  290. mutua vitalis discunt contagia motus,
  291. maternis etiam membris alvoque reposta,
  292. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  293. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  294. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  295. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  296. atque animam credit permixtam corpore toto
  297. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  298. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  299. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  300. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  301. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  302. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  303. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  304. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  305. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  306. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  307. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  308. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  309. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  310. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  311. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  312. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  313. iam magis exemptis oculis debere videtur
  314. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  315. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  316. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  317. corporis atque animi primordia singula primis
  318. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  319. nam cum multo sunt animae elementa minora
  320. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  321. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  322. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  323. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  324. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  325. intervalla tenere exordia prima animai.
  326. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  327. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  328. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  329. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  330. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  331. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  332. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  333. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  334. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  335. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  336. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  337. quam primordia sentiscant concussa animai,
  338. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  339. et quam in his intervallis tuditantia possint
  340. concursare coire et dissultare vicissim.
  341. Et magis est animus vitai claustra
  342. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  343. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  344. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  345. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  346. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  347. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  348. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  349. truncus adempta anima circum membrisque remota
  350. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  351. si non omnimodis, at magna parte animai
  352. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  353. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  354. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  355. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  356. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  357. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  358. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  359. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  360. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  361. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  362. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  363. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  364. conquisita diu dulcique reperta labore
  365. digna tua pergam disponere carmina vita.
  366. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  367. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  368. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  369. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  370. Principio quoniam tenuem constare minutis
  371. corporibus docui multoque minoribus esse
  372. principiis factam quam liquidus umor aquai
  373. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  374. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  375. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  376. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  377. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  378. nam procul haec dubio nobis simulacra
  379. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  380. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  381. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  382. crede animam quoque diffundi multoque perire
  383. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  384. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  385. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  386. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  387. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  388. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  389. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  390. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  391. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  392. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  393. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  394. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  395. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  396. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  397. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  398. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  399. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  400. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  401. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  402. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  403. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  404. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  405. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  406. sic animum curas acris luctumque metumque;
  407. quare participem leti quoque convenit esse.
  408. quin etiam morbis in corporis avius errat
  409. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  410. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  411. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  412. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  413. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  414. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  415. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  416. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  417. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  418. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  419. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  420. et pariter mentem sanari corpus inani
  421. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  422. acris et in venas discessit diditus ardor,
  423. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  424. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  425. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  426. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  427. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  428. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  429. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  430. significant, paulo si durior insinuarit
  431. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  432. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  433. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  434. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  435. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  436. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  437. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  438. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  439. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  440. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  441. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  442. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  443. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  444. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  445. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  446. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  447. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  448. in latebras acer corrupti corporis umor,
  449. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  450. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  451. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  452. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  453. cur eadem credis sine corpore in aperto
  454. cum validis ventis aetatem degere posse?
  455. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  456. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  457. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  458. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  459. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  460. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  461. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  462. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  463. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  464. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  465. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  466. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  467. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  468. usque adeo falsae rationi vera videtur
  469. res occurrere et effugium praecludere eunti
  470. ancipitique refutatu convincere falsum.
  471. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  472. et membratim vitalem deperdere sensum;
  473. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  474. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  475. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  476. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  477. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  478. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  479. introsum trahere et partis conducere in unum
  480. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  481. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  482. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  483. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  484. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  485. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  486. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  487. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  488. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  489. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  490. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  491. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  492. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  493. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  494. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  495. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  496. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  497. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  498. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  499. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  500. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  501. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  502. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  503. Denique corporis atque animi vivata potestas
  504. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  505. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  506. sola potest animi per se natura nec autem
  507. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  508. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  509. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  510. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  511. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  512. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  513. nec magnis intervallis primordia possunt
  514. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  515. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  516. haut possunt post mortem eiecta moveri
  517. propterea quia non simili ratione tenentur;
  518. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  519. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  520. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  521. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  522. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  523. dissolui sensus animi fateare necessest
  524. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  525. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  526. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  527. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  528. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  529. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  530. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  531. fundamenta foras manant animaeque per artus
  532. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  533. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  534. dispertitam animae naturam exisse per artus
  535. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  536. quam prolapsa foras enaret in auras.
  537. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  538. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  539. ire anima ac toto solui de corpore tota
  540. et quasi supremo languescere tempore voltus
  541. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  542. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  543. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  544. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  545. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  546. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  547. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  548. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  549. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  550. non modo non omnem possit durare per aevom,
  551. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  552. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  553. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  554. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  555. verum deficere in certa regione locatam;
  556. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  557. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  558. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  559. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  560. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  561. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  562. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  563. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  564. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  565. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  566. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  567. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  568. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  569. Praeterea si inmortalis natura animaist
  570. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  571. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  572. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  573. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  574. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  575. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  576. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  577. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  578. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  579. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  580. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  581. si subito medium celeri praeciderit ictu
  582. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  583. dispertita procul dubio quoque vis animai
  584. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  585. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  586. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  587. falciferos memorant currus abscidere membra
  588. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  589. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  590. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  591. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  592. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  593. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  594. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  595. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  596. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  597. inde alius conatur adempto surgere crure,
  598. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  599. et caput abscisum calido viventeque trunco
  600. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  601. donec reliquias animai reddidit omnes.
  602. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  603. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  604. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  605. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  606. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  607. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  608. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  609. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  610. particulis animas? at ea ratione sequetur
  611. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  612. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  613. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  614. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  615. Praeterea si inmortalis natura animai
  616. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  617. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  618. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  619. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  620. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  621. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  622. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  623. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  624. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  625. inferri solitast animi vivata potestas
  626. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  627. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  628. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  629. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  630. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  631. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  632. expertis animas nec leti lege solutas;
  633. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  634. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  635. quod fieri totum contra manifesta docet res
  636. ita conexa est per venas viscera nervos
  637. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  638. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  639. et lapis oppressus subitis e frugibus
  640. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  641. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  642. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  643. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  644. permanare animam nobis per membra solere,
  645. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  646. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  647. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  648. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  649. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  650. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  651. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  652. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  653. particulae quibus haec animi natura creatur,
  654. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  655. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  656. quapropter neque natali privata videtur
  657. esse die natura animae nec funeris expers.
  658. Semina praeterea linquontur necne animai
  659. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  660. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  661. partibus amissis quoniam libata recessit.
  662. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  663. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  664. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  665. expirant atque unde animantum copia tanta
  666. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  667. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  668. vermibus et privas in corpora posse venire
  669. credis nec reputas cur milia multa animarum
  670. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  671. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  672. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  673. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  674. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  675. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  676. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  677. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  678. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  679. et mala multa animus contage fungitur eius.
  680. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  681. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  682. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  683. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  684. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  685. conexae neque consensu contagia fient.
  686. Denique cur acris violentia triste leonum
  687. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  688. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  689. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  690. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  691. si non, certa suo quia semine seminioque
  692. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  693. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  694. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  695. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  696. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  697. accipiter fugiens veniente columba,
  698. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  699. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  700. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  701. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  702. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  703. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  704. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  705. sin animas hominum dicent in corpora semper
  706. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  707. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  708. si non, certa suo quia semine seminioque
  709. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  710. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  711. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  712. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  713. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  714. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  715. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  716. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  717. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  718. an metuit conclusa manere in corpore putri
  719. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  720. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  721. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  722. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  723. expectare immortalis mortalia membra
  724. innumero numero certareque praeproperanter
  725. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  726. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  727. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  728. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  729. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  730. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  731. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  732. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  733. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  734. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  735. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  736. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  737. posset et innasci quavis in parte soleret,
  738. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  739. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  740. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  741. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  742. totum posse extra corpus durare genique.
  743. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  744. confiteare animam distractam in corpore toto.
  745. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  746. consentire putare et fungi mutua posse
  747. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  748. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  749. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  750. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  751. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  752. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  753. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  754. dissociare intus partis, ut materiai
  755. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  756. aut ideo durare aetatem posse per omnem,