De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  2. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  3. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  4. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  5. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  6. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  7. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  8. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  9. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  10. Denique corporis atque animi vivata potestas
  11. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  12. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  13. sola potest animi per se natura nec autem
  14. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  15. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  16. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  17. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  18. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  19. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  20. nec magnis intervallis primordia possunt
  21. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  22. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  23. haut possunt post mortem eiecta moveri
  24. propterea quia non simili ratione tenentur;
  25. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  26. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  27. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  28. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  29. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  30. dissolui sensus animi fateare necessest
  31. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  32. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  33. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  34. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  35. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  36. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  37. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  38. fundamenta foras manant animaeque per artus
  39. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  40. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  41. dispertitam animae naturam exisse per artus
  42. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  43. quam prolapsa foras enaret in auras.
  44. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  45. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  46. ire anima ac toto solui de corpore tota
  47. et quasi supremo languescere tempore voltus
  48. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  49. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  50. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  51. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  52. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  53. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  54. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  55. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  56. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  57. non modo non omnem possit durare per aevom,
  58. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  59. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  60. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  61. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  62. verum deficere in certa regione locatam;
  63. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  64. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  65. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  66. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  67. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  68. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  69. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  70. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  71. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  72. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  73. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  74. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  75. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  76. Praeterea si inmortalis natura animaist
  77. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  78. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  79. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  80. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  81. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  82. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  83. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  84. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  85. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  86. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  87. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  88. si subito medium celeri praeciderit ictu
  89. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  90. dispertita procul dubio quoque vis animai
  91. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  92. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  93. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  94. falciferos memorant currus abscidere membra
  95. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  96. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  97. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  98. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  99. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  100. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  101. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  102. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  103. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  104. inde alius conatur adempto surgere crure,
  105. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  106. et caput abscisum calido viventeque trunco
  107. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  108. donec reliquias animai reddidit omnes.
  109. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  110. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  111. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  112. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  113. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  114. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  115. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  116. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  117. particulis animas? at ea ratione sequetur
  118. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  119. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  120. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  121. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  122. Praeterea si inmortalis natura animai
  123. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  124. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  125. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  126. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  127. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  128. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  129. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  130. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  131. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  132. inferri solitast animi vivata potestas
  133. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  134. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  135. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  136. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  137. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  138. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  139. expertis animas nec leti lege solutas;
  140. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  141. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  142. quod fieri totum contra manifesta docet res
  143. ita conexa est per venas viscera nervos
  144. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  145. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  146. et lapis oppressus subitis e frugibus
  147. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  148. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  149. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  150. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  151. permanare animam nobis per membra solere,
  152. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  153. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  154. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  155. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  156. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  157. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  158. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,