De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  2. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  3. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  4. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  5. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  6. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  7. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  8. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  9. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  10. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  11. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  12. Denique corporis atque animi vivata potestas
  13. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  14. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  15. sola potest animi per se natura nec autem
  16. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  17. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  18. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  19. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  20. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  21. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  22. nec magnis intervallis primordia possunt
  23. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  24. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  25. haut possunt post mortem eiecta moveri
  26. propterea quia non simili ratione tenentur;
  27. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  28. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  29. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  30. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  31. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  32. dissolui sensus animi fateare necessest
  33. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  34. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  35. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  36. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  37. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  38. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  39. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  40. fundamenta foras manant animaeque per artus
  41. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  42. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  43. dispertitam animae naturam exisse per artus
  44. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  45. quam prolapsa foras enaret in auras.
  46. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  47. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  48. ire anima ac toto solui de corpore tota
  49. et quasi supremo languescere tempore voltus
  50. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  51. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  52. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  53. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  54. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  55. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  56. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  57. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  58. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  59. non modo non omnem possit durare per aevom,
  60. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  61. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  62. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  63. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  64. verum deficere in certa regione locatam;
  65. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  66. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  67. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  68. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  69. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  70. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  71. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  72. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  73. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  74. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  75. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  76. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  77. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  78. Praeterea si inmortalis natura animaist
  79. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  80. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  81. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  82. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  83. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  84. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  85. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  86. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  87. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  88. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  89. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  90. si subito medium celeri praeciderit ictu
  91. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  92. dispertita procul dubio quoque vis animai
  93. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  94. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  95. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  96. falciferos memorant currus abscidere membra
  97. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  98. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  99. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  100. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  101. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  102. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  103. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  104. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  105. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  106. inde alius conatur adempto surgere crure,
  107. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  108. et caput abscisum calido viventeque trunco
  109. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,