De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acrius advertunt animos ad religionem.
  2. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  3. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  4. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  5. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  6. denique avarities et honorum caeca cupido,
  7. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  8. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  9. noctes atque dies niti praestante labore
  10. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  11. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  12. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  13. semota ab dulci vita stabilique videtur
  14. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  15. unde homines dum se falso terrore coacti
  16. effugisse volunt longe longeque remosse,
  17. sanguine civili rem conflant divitiasque
  18. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  19. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  20. et consanguineum mensas odere timentque.
  21. consimili ratione ab eodem saepe timore
  22. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  23. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  24. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  25. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  26. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  27. percipit humanos odium lucisque videndae,
  28. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  29. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  30. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  31. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  32. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  33. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  34. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  35. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  36. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  37. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  38. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  39. non radii solis neque lucida tela diei
  40. discutiant, sed naturae species ratioque.
  41. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  42. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  43. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  44. atque oculei partes animantis totius extant.
  45. ---
  46. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  47. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  48. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  49. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  50. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  51. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  52. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  53. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  54. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  55. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  56. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  57. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  58. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  59. in nullo caput interea sit forte dolore.
  60. Praeterea molli cum somno dedita membra
  61. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  62. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  63. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  64. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  65. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  66. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  67. principio fit uti detracto corpore multo
  68. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  69. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  70. diffugere forasque per os est editus ,
  71. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  72. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  73. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  74. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  75. semina, curare in membris ut vita moretur.
  76. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  77. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  78. quapropter quoniam est animi natura reperta
  79. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  80. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  81. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  82. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  83. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  84. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  85. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  86. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  87. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  88. idque situm media regione in pectoris haeret.