De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  2. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  3. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  4. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  5. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  6. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  7. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  8. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  9. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  10. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  11. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  12. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  13. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  14. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  15. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  16. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  17. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  18. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  19. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  20. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  21. Denique corporis atque animi vivata potestas
  22. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  23. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  24. sola potest animi per se natura nec autem
  25. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  26. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  27. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  28. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  29. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  30. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  31. nec magnis intervallis primordia possunt
  32. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  33. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  34. haut possunt post mortem eiecta moveri
  35. propterea quia non simili ratione tenentur;
  36. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  37. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  38. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  39. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  40. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  41. dissolui sensus animi fateare necessest
  42. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  43. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  44. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  45. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  46. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  47. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  48. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  49. fundamenta foras manant animaeque per artus
  50. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  51. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  52. dispertitam animae naturam exisse per artus
  53. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  54. quam prolapsa foras enaret in auras.
  55. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  56. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  57. ire anima ac toto solui de corpore tota
  58. et quasi supremo languescere tempore voltus
  59. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  60. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  61. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  62. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  63. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  64. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  65. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  66. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  67. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  68. non modo non omnem possit durare per aevom,
  69. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  70. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  71. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  72. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  73. verum deficere in certa regione locatam;
  74. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  75. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  76. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  77. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  78. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  79. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  80. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  81. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  82. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  83. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  84. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  85. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  86. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  87. Praeterea si inmortalis natura animaist
  88. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  89. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  90. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  91. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  92. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  93. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  94. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  95. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  96. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  97. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  98. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  99. si subito medium celeri praeciderit ictu
  100. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  101. dispertita procul dubio quoque vis animai
  102. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  103. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  104. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  105. falciferos memorant currus abscidere membra
  106. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  107. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  108. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  109. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  110. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  111. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  112. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  113. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  114. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  115. inde alius conatur adempto surgere crure,
  116. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  117. et caput abscisum calido viventeque trunco
  118. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  119. donec reliquias animai reddidit omnes.
  120. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  121. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  122. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  123. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  124. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  125. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  126. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  127. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  128. particulis animas? at ea ratione sequetur
  129. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  130. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  131. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  132. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  133. Praeterea si inmortalis natura animai
  134. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  135. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  136. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  137. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  138. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  139. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  140. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  141. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  142. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  143. inferri solitast animi vivata potestas
  144. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  145. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  146. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  147. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  148. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  149. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  150. expertis animas nec leti lege solutas;
  151. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  152. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  153. quod fieri totum contra manifesta docet res
  154. ita conexa est per venas viscera nervos
  155. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  156. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  157. et lapis oppressus subitis e frugibus
  158. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  159. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  160. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  161. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  162. permanare animam nobis per membra solere,
  163. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  164. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  165. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  166. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  167. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  168. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  169. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  170. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  171. particulae quibus haec animi natura creatur,
  172. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  173. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  174. quapropter neque natali privata videtur
  175. esse die natura animae nec funeris expers.
  176. Semina praeterea linquontur necne animai
  177. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  178. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  179. partibus amissis quoniam libata recessit.
  180. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  181. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  182. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  183. expirant atque unde animantum copia tanta
  184. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  185. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  186. vermibus et privas in corpora posse venire
  187. credis nec reputas cur milia multa animarum
  188. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  189. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  190. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  191. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  192. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  193. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  194. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  195. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  196. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  197. et mala multa animus contage fungitur eius.
  198. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  199. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  200. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  201. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  202. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  203. conexae neque consensu contagia fient.
  204. Denique cur acris violentia triste leonum
  205. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  206. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  207. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  208. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  209. si non, certa suo quia semine seminioque
  210. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  211. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  212. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  213. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  214. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  215. accipiter fugiens veniente columba,
  216. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  217. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  218. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  219. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  220. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  221. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  222. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  223. sin animas hominum dicent in corpora semper
  224. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  225. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  226. si non, certa suo quia semine seminioque
  227. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  228. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  229. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  230. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  231. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  232. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  233. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  234. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  235. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  236. an metuit conclusa manere in corpore putri
  237. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  238. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  239. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  240. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  241. expectare immortalis mortalia membra
  242. innumero numero certareque praeproperanter
  243. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  244. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  245. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  246. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  247. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  248. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  249. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  250. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  251. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  252. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  253. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  254. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  255. posset et innasci quavis in parte soleret,
  256. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  257. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  258. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  259. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  260. totum posse extra corpus durare genique.
  261. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  262. confiteare animam distractam in corpore toto.
  263. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  264. consentire putare et fungi mutua posse
  265. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  266. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  267. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  268. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  269. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  270. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  271. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  272. dissociare intus partis, ut materiai
  273. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  274. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  275. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  276. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  277. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  278. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  279. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  280. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  281. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  282. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  283. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  284. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  285. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  286. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  287. ---
  288. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  289. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  290. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  291. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  292. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  293. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  294. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  295. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  296. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  297. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  298. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  299. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  300. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  301. omnibus humanis esset terraque marique,
  302. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  303. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  304. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  305. accidere omnino poterit sensumque movere,
  306. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  307. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  308. distractast animi natura animaeque potestas,
  309. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  310. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  311. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  312. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  313. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  314. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  315. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  316. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  317. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  318. nam cum respicias inmensi temporis omne
  319. praeteritum spatium, tum motus materiai
  320. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  321. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  322. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  323. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  324. inter enim iectast vitai pausa vageque
  325. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  326. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  327. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  328. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  329. illum cui possint incommoda conciliari,
  330. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  331. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  332. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  333. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  334. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  335. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  336. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  337. scire licet non sincerum sonere atque subesse