De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ancipitique refutatu convincere falsum.
  2. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  3. et membratim vitalem deperdere sensum;
  4. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  5. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  6. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  7. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  8. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  9. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  10. introsum trahere et partis conducere in unum
  11. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  12. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  13. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  14. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  15. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  16. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  17. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  18. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  19. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  20. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  21. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  22. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  23. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  24. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  25. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  26. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  27. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  28. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  29. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  30. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  31. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  32. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  33. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  34. Denique corporis atque animi vivata potestas
  35. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  36. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  37. sola potest animi per se natura nec autem
  38. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  39. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  40. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  41. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  42. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  43. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  44. nec magnis intervallis primordia possunt
  45. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  46. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  47. haut possunt post mortem eiecta moveri
  48. propterea quia non simili ratione tenentur;
  49. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  50. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  51. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  52. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  53. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  54. dissolui sensus animi fateare necessest
  55. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  56. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  57. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  58. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  59. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  60. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  61. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  62. fundamenta foras manant animaeque per artus
  63. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  64. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  65. dispertitam animae naturam exisse per artus
  66. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  67. quam prolapsa foras enaret in auras.
  68. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  69. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  70. ire anima ac toto solui de corpore tota
  71. et quasi supremo languescere tempore voltus
  72. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  73. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  74. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  75. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  76. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  77. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  78. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  79. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  80. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  81. non modo non omnem possit durare per aevom,
  82. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  83. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  84. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  85. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  86. verum deficere in certa regione locatam;
  87. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  88. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  89. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  90. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  91. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  92. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  93. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  94. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  95. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  96. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  97. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  98. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  99. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  100. Praeterea si inmortalis natura animaist
  101. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  102. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  103. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  104. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  105. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  106. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  107. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  108. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  109. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  110. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  111. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  112. si subito medium celeri praeciderit ictu
  113. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  114. dispertita procul dubio quoque vis animai
  115. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  116. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  117. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  118. falciferos memorant currus abscidere membra
  119. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  120. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  121. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  122. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  123. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  124. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  125. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  126. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  127. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  128. inde alius conatur adempto surgere crure,
  129. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  130. et caput abscisum calido viventeque trunco
  131. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  132. donec reliquias animai reddidit omnes.
  133. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  134. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  135. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  136. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  137. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  138. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  139. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  140. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  141. particulis animas? at ea ratione sequetur
  142. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  143. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  144. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  145. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  146. Praeterea si inmortalis natura animai
  147. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  148. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  149. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  150. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  151. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  152. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  153. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  154. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  155. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  156. inferri solitast animi vivata potestas
  157. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  158. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  159. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  160. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  161. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  162. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  163. expertis animas nec leti lege solutas;
  164. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  165. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  166. quod fieri totum contra manifesta docet res
  167. ita conexa est per venas viscera nervos
  168. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  169. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  170. et lapis oppressus subitis e frugibus
  171. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  172. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  173. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  174. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  175. permanare animam nobis per membra solere,
  176. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  177. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  178. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  179. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  180. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  181. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  182. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  183. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  184. particulae quibus haec animi natura creatur,
  185. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  186. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  187. quapropter neque natali privata videtur
  188. esse die natura animae nec funeris expers.
  189. Semina praeterea linquontur necne animai
  190. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  191. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  192. partibus amissis quoniam libata recessit.
  193. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  194. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  195. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  196. expirant atque unde animantum copia tanta
  197. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  198. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  199. vermibus et privas in corpora posse venire
  200. credis nec reputas cur milia multa animarum
  201. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  202. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  203. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  204. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  205. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  206. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  207. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  208. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  209. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  210. et mala multa animus contage fungitur eius.
  211. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  212. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  213. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  214. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  215. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  216. conexae neque consensu contagia fient.
  217. Denique cur acris violentia triste leonum
  218. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  219. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  220. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  221. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  222. si non, certa suo quia semine seminioque
  223. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  224. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  225. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  226. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  227. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  228. accipiter fugiens veniente columba,
  229. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  230. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  231. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  232. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  233. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  234. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  235. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  236. sin animas hominum dicent in corpora semper
  237. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  238. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  239. si non, certa suo quia semine seminioque
  240. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  241. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  242. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  243. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  244. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  245. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  246. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  247. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  248. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  249. an metuit conclusa manere in corpore putri
  250. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  251. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  252. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  253. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  254. expectare immortalis mortalia membra
  255. innumero numero certareque praeproperanter
  256. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  257. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  258. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  259. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  260. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  261. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  262. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  263. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  264. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  265. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  266. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  267. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  268. posset et innasci quavis in parte soleret,
  269. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  270. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  271. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  272. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  273. totum posse extra corpus durare genique.
  274. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  275. confiteare animam distractam in corpore toto.
  276. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  277. consentire putare et fungi mutua posse
  278. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  279. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  280. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  281. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  282. praeterea quaecumque manent aeterna necessest