De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  2. usque adeo falsae rationi vera videtur
  3. res occurrere et effugium praecludere eunti
  4. ancipitique refutatu convincere falsum.
  5. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  6. et membratim vitalem deperdere sensum;
  7. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  8. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  9. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  10. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  11. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  12. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  13. introsum trahere et partis conducere in unum
  14. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  15. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  16. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  17. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  18. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  19. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  20. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  21. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  22. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  23. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  24. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  25. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  26. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  27. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  28. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  29. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  30. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  31. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  32. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  33. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  34. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  35. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  36. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  37. Denique corporis atque animi vivata potestas
  38. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  39. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  40. sola potest animi per se natura nec autem
  41. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  42. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  43. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  44. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  45. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  46. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  47. nec magnis intervallis primordia possunt
  48. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  49. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  50. haut possunt post mortem eiecta moveri
  51. propterea quia non simili ratione tenentur;
  52. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  53. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  54. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  55. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  56. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  57. dissolui sensus animi fateare necessest
  58. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  59. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  60. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  61. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  62. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  63. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  64. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  65. fundamenta foras manant animaeque per artus
  66. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  67. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  68. dispertitam animae naturam exisse per artus
  69. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  70. quam prolapsa foras enaret in auras.
  71. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  72. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  73. ire anima ac toto solui de corpore tota
  74. et quasi supremo languescere tempore voltus
  75. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  76. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  77. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  78. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  79. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  80. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  81. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  82. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  83. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  84. non modo non omnem possit durare per aevom,
  85. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  86. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  87. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  88. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  89. verum deficere in certa regione locatam;
  90. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  91. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  92. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  93. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  94. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  95. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  96. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  97. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  98. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  99. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  100. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  101. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  102. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  103. Praeterea si inmortalis natura animaist
  104. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  105. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  106. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  107. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  108. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  109. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  110. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  111. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  112. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  113. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  114. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  115. si subito medium celeri praeciderit ictu
  116. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  117. dispertita procul dubio quoque vis animai
  118. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  119. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  120. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  121. falciferos memorant currus abscidere membra
  122. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  123. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  124. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  125. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  126. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  127. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  128. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  129. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  130. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  131. inde alius conatur adempto surgere crure,
  132. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  133. et caput abscisum calido viventeque trunco
  134. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  135. donec reliquias animai reddidit omnes.
  136. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  137. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  138. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  139. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  140. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  141. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  142. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  143. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  144. particulis animas? at ea ratione sequetur
  145. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  146. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  147. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  148. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  149. Praeterea si inmortalis natura animai
  150. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  151. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  152. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  153. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  154. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  155. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  156. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  157. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  158. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  159. inferri solitast animi vivata potestas
  160. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  161. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  162. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  163. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  164. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  165. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  166. expertis animas nec leti lege solutas;
  167. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  168. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  169. quod fieri totum contra manifesta docet res
  170. ita conexa est per venas viscera nervos
  171. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  172. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  173. et lapis oppressus subitis e frugibus
  174. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  175. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  176. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  177. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  178. permanare animam nobis per membra solere,
  179. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  180. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  181. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  182. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  183. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  184. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  185. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  186. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  187. particulae quibus haec animi natura creatur,
  188. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  189. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  190. quapropter neque natali privata videtur
  191. esse die natura animae nec funeris expers.
  192. Semina praeterea linquontur necne animai
  193. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  194. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  195. partibus amissis quoniam libata recessit.
  196. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  197. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  198. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  199. expirant atque unde animantum copia tanta
  200. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  201. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  202. vermibus et privas in corpora posse venire
  203. credis nec reputas cur milia multa animarum
  204. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  205. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  206. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  207. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  208. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  209. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  210. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  211. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  212. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  213. et mala multa animus contage fungitur eius.
  214. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  215. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  216. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  217. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  218. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  219. conexae neque consensu contagia fient.
  220. Denique cur acris violentia triste leonum
  221. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  222. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  223. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  224. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  225. si non, certa suo quia semine seminioque
  226. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  227. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  228. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  229. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  230. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  231. accipiter fugiens veniente columba,
  232. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  233. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  234. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  235. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  236. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  237. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  238. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  239. sin animas hominum dicent in corpora semper
  240. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  241. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  242. si non, certa suo quia semine seminioque
  243. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  244. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem