De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  2. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  3. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  4. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  5. usque adeo falsae rationi vera videtur
  6. res occurrere et effugium praecludere eunti
  7. ancipitique refutatu convincere falsum.
  8. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  9. et membratim vitalem deperdere sensum;
  10. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  11. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  12. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  13. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  14. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  15. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  16. introsum trahere et partis conducere in unum
  17. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  18. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  19. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  20. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  21. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  22. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  23. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  24. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  25. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  26. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  27. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  28. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  29. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  30. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  31. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  32. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  33. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  34. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  35. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  36. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  37. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  38. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  39. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  40. Denique corporis atque animi vivata potestas
  41. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  42. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  43. sola potest animi per se natura nec autem
  44. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  45. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  46. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  47. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  48. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  49. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  50. nec magnis intervallis primordia possunt
  51. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  52. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  53. haut possunt post mortem eiecta moveri
  54. propterea quia non simili ratione tenentur;
  55. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  56. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  57. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  58. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  59. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  60. dissolui sensus animi fateare necessest
  61. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  62. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  63. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  64. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  65. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  66. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  67. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  68. fundamenta foras manant animaeque per artus
  69. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  70. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  71. dispertitam animae naturam exisse per artus
  72. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  73. quam prolapsa foras enaret in auras.
  74. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  75. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  76. ire anima ac toto solui de corpore tota
  77. et quasi supremo languescere tempore voltus
  78. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  79. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  80. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  81. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  82. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  83. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  84. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  85. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  86. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  87. non modo non omnem possit durare per aevom,
  88. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  89. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  90. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  91. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  92. verum deficere in certa regione locatam;
  93. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  94. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  95. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  96. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  97. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  98. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  99. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  100. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  101. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  102. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  103. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  104. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  105. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  106. Praeterea si inmortalis natura animaist
  107. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  108. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  109. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  110. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  111. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  112. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  113. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  114. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  115. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  116. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  117. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  118. si subito medium celeri praeciderit ictu
  119. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  120. dispertita procul dubio quoque vis animai
  121. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  122. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  123. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  124. falciferos memorant currus abscidere membra
  125. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  126. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  127. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  128. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  129. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  130. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  131. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  132. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  133. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  134. inde alius conatur adempto surgere crure,
  135. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  136. et caput abscisum calido viventeque trunco
  137. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  138. donec reliquias animai reddidit omnes.
  139. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  140. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  141. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  142. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  143. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  144. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  145. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  146. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  147. particulis animas? at ea ratione sequetur
  148. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  149. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  150. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  151. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  152. Praeterea si inmortalis natura animai
  153. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  154. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  155. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  156. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  157. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  158. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  159. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  160. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  161. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  162. inferri solitast animi vivata potestas
  163. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  164. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  165. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  166. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  167. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  168. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  169. expertis animas nec leti lege solutas;
  170. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  171. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  172. quod fieri totum contra manifesta docet res
  173. ita conexa est per venas viscera nervos
  174. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  175. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  176. et lapis oppressus subitis e frugibus
  177. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  178. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  179. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  180. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  181. permanare animam nobis per membra solere,
  182. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  183. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  184. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  185. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  186. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  187. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  188. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  189. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  190. particulae quibus haec animi natura creatur,
  191. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  192. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  193. quapropter neque natali privata videtur
  194. esse die natura animae nec funeris expers.
  195. Semina praeterea linquontur necne animai
  196. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  197. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  198. partibus amissis quoniam libata recessit.
  199. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  200. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  201. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  202. expirant atque unde animantum copia tanta
  203. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  204. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  205. vermibus et privas in corpora posse venire
  206. credis nec reputas cur milia multa animarum
  207. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  208. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  209. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  210. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  211. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  212. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  213. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  214. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  215. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  216. et mala multa animus contage fungitur eius.
  217. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  218. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  219. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  220. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  221. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  222. conexae neque consensu contagia fient.
  223. Denique cur acris violentia triste leonum
  224. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  225. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  226. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  227. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  228. si non, certa suo quia semine seminioque
  229. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  230. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  231. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  232. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  233. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  234. accipiter fugiens veniente columba,
  235. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  236. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  237. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  238. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  239. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  240. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  241. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  242. sin animas hominum dicent in corpora semper
  243. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  244. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  245. si non, certa suo quia semine seminioque
  246. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  247. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  248. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  249. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  250. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  251. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  252. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  253. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  254. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  255. an metuit conclusa manere in corpore putri
  256. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  257. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  258. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  259. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  260. expectare immortalis mortalia membra
  261. innumero numero certareque praeproperanter
  262. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  263. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  264. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  265. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  266. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  267. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  268. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  269. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  270. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  271. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  272. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  273. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  274. posset et innasci quavis in parte soleret,
  275. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  276. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  277. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  278. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  279. totum posse extra corpus durare genique.
  280. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  281. confiteare animam distractam in corpore toto.
  282. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  283. consentire putare et fungi mutua posse
  284. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  285. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  286. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  287. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  288. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  289. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  290. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  291. dissociare intus partis, ut materiai
  292. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  293. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  294. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  295. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  296. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  297. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  298. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  299. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  300. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  301. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  302. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  303. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  304. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  305. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  306. ---
  307. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  308. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  309. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  310. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  311. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  312. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  313. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  314. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  315. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  316. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  317. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  318. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  319. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  320. omnibus humanis esset terraque marique,
  321. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  322. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  323. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  324. accidere omnino poterit sensumque movere,
  325. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  326. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  327. distractast animi natura animaeque potestas,
  328. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  329. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  330. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  331. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  332. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  333. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  334. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  335. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  336. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  337. nam cum respicias inmensi temporis omne
  338. praeteritum spatium, tum motus materiai
  339. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  340. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  341. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  342. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  343. inter enim iectast vitai pausa vageque
  344. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  345. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;