De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  2. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  3. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  4. acrius advertunt animos ad religionem.
  5. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  6. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  7. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  8. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  9. denique avarities et honorum caeca cupido,
  10. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  11. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  14. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  15. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  16. semota ab dulci vita stabilique videtur
  17. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  18. unde homines dum se falso terrore coacti
  19. effugisse volunt longe longeque remosse,
  20. sanguine civili rem conflant divitiasque
  21. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  22. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  23. et consanguineum mensas odere timentque.
  24. consimili ratione ab eodem saepe timore
  25. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  26. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  27. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  28. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  29. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  30. percipit humanos odium lucisque videndae,
  31. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  32. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  33. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  34. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  35. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  36. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  37. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  38. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  39. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  40. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  41. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  42. non radii solis neque lucida tela diei
  43. discutiant, sed naturae species ratioque.
  44. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  45. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  46. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  47. atque oculei partes animantis totius extant.
  48. ---
  49. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  50. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  51. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  52. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  53. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  54. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  55. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  56. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  57. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  58. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  59. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  60. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  61. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  62. in nullo caput interea sit forte dolore.
  63. Praeterea molli cum somno dedita membra
  64. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  65. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  66. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  67. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  68. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  69. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  70. principio fit uti detracto corpore multo
  71. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  72. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  73. diffugere forasque per os est editus ,
  74. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  75. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  76. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  77. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  78. semina, curare in membris ut vita moretur.
  79. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  80. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  81. quapropter quoniam est animi natura reperta
  82. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  83. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  84. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  85. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  86. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  87. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  88. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  89. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  90. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  91. idque situm media regione in pectoris haeret.
  92. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  93. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  94. cetera pars animae per totum dissita corpus
  95. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  96. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  97. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  98. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  99. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  100. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  101. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  102. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  103. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  104. consentire animam totam per membra videmus
  105. sudoresque ita palloremque existere toto
  106. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  107. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  108. denique concidere ex animi terrore videmus
  109. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  110. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  111. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  112. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  113. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  114. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  115. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  116. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  117. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  118. corporea natura animum constare animamque?
  119. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  120. consentire animum nobis in corpore cernis.
  121. si minus offendit vitam vis horrida teli
  122. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  123. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  124. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  125. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  126. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  127. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  128. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  129. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  130. principio esse aio persuptilem atque minutis
  131. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  132. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  133. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  134. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  135. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  136. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  137. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  138. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  139. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  140. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  141. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  142. at contra mellis constantior est natura
  143. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  144. haeret enim inter se magis omnis materiai
  145. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  146. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  147. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  148. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  149. at contra lapidum coniectum spicarumque
  150. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  151. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  152. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  153. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  154. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  155. mobilis egregie, perquam constare necessest
  156. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  157. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  158. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  159. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  160. quam tenui constet textura quamque loco se
  161. contineat parvo, si possit conglomerari,
  162. quod simul atque hominem leti secura quies est
  163. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  164. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  165. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  166. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  167. ergo animam totam perparvis esse necessest
  168. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  169. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  170. extima membrorum circumcaesura tamen se
  171. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  172. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  173. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  174. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  175. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  176. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  177. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  178. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  179. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  180. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  181. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  182. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  183. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  184. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  185. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  186. rara quod eius enim constat natura, necessest
  187. inter eum primordia multa moveri.
  188. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  189. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  190. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  191. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  192. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  193. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  194. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  195. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  196. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  197. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  198. inde calor motus et venti caeca potestas
  199. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  200. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  201. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  202. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  203. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  204. permanare malum, quin omnia perturbentur
  205. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  206. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  207. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  208. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  209. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  210. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  211. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  212. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  213. inter enim cursant primordia principiorum
  214. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  215. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  216. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  217. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  218. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  219. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  220. sic calor atque et venti caeca potestas
  221. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  222. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  223. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  224. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  225. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  226. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  227. quod genus in nostris membris et corpore toto
  228. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  229. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  230. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  231. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  232. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  233. consimili ratione necessest ventus et
  234. et calor inter se vigeant commixta per artus
  235. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  236. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  237. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  238. interemant sensum diductaque solvant.
  239. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  240. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  241. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  242. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  243. est etiam quoque pacati status ille,
  244. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  245. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  246. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  247. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  248. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  249. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  250. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  251. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  252. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  253. at natura boum placido magis vivit
  254. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  255. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  256. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  257. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  258. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  259. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  260. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  261. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  262. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  263. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  264. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  265. inque aliis rebus multis differre necessest
  266. naturas hominum varias moresque sequacis;
  267. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  268. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  269. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  270. illud in his rebus video firmare potesse,
  271. usque adeo naturarum vestigia linqui
  272. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  273. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  274. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  275. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  276. nam communibus inter se radicibus haerent
  277. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  278. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  279. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  280. sic animi atque animae naturam corpore toto
  281. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  282. inplexis ita principiis ab origine prima
  283. inter se fiunt consorti praedita vita,
  284. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  285. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  286. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  287. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  288. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  289. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  290. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  291. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  292. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  293. discidium possunt artus perferre relicti,
  294. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  295. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  296. mutua vitalis discunt contagia motus,
  297. maternis etiam membris alvoque reposta,
  298. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  299. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  300. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  301. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  302. atque animam credit permixtam corpore toto
  303. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  304. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  305. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  306. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  307. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  308. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  309. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  310. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  311. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  312. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  313. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  314. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  315. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  316. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  317. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  318. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  319. iam magis exemptis oculis debere videtur
  320. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  321. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  322. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  323. corporis atque animi primordia singula primis
  324. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  325. nam cum multo sunt animae elementa minora
  326. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  327. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  328. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  329. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  330. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  331. intervalla tenere exordia prima animai.
  332. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  333. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  334. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  335. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  336. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  337. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  338. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  339. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  340. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  341. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  342. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  343. quam primordia sentiscant concussa animai,
  344. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  345. et quam in his intervallis tuditantia possint
  346. concursare coire et dissultare vicissim.
  347. Et magis est animus vitai claustra
  348. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  349. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  350. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  351. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  352. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  353. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  354. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  355. truncus adempta anima circum membrisque remota
  356. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  357. si non omnimodis, at magna parte animai
  358. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  359. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  360. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  361. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  362. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  363. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  364. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  365. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  366. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  367. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  368. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  369. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  370. conquisita diu dulcique reperta labore
  371. digna tua pergam disponere carmina vita.
  372. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  373. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  374. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  375. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  376. Principio quoniam tenuem constare minutis
  377. corporibus docui multoque minoribus esse
  378. principiis factam quam liquidus umor aquai
  379. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  380. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  381. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  382. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  383. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  384. nam procul haec dubio nobis simulacra
  385. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  386. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  387. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  388. crede animam quoque diffundi multoque perire
  389. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  390. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  391. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  392. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  393. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  394. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  395. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  396. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  397. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  398. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  399. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  400. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  401. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  402. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  403. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  404. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  405. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  406. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  407. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  408. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  409. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  410. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  411. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  412. sic animum curas acris luctumque metumque;
  413. quare participem leti quoque convenit esse.
  414. quin etiam morbis in corporis avius errat
  415. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  416. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  417. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  418. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  419. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  420. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  421. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  422. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  423. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  424. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  425. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  426. et pariter mentem sanari corpus inani
  427. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  428. acris et in venas discessit diditus ardor,
  429. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  430. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  431. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  432. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  433. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  434. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  435. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  436. significant, paulo si durior insinuarit
  437. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  438. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  439. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  440. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  441. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  442. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  443. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  444. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  445. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  446. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  447. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  448. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  449. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  450. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  451. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  452. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  453. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  454. in latebras acer corrupti corporis umor,
  455. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  456. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  457. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  458. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  459. cur eadem credis sine corpore in aperto
  460. cum validis ventis aetatem degere posse?
  461. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  462. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  463. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  464. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  465. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  466. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  467. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  468. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  469. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  470. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  471. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  472. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  473. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  474. usque adeo falsae rationi vera videtur
  475. res occurrere et effugium praecludere eunti
  476. ancipitique refutatu convincere falsum.
  477. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  478. et membratim vitalem deperdere sensum;
  479. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  480. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  481. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  482. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  483. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  484. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  485. introsum trahere et partis conducere in unum
  486. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  487. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  488. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  489. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  490. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  491. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  492. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  493. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  494. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  495. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  496. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  497. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  498. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  499. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  500. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  501. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  502. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  503. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  504. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  505. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  506. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  507. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  508. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  509. Denique corporis atque animi vivata potestas
  510. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  511. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  512. sola potest animi per se natura nec autem
  513. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  514. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  515. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  516. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  517. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  518. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  519. nec magnis intervallis primordia possunt
  520. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  521. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  522. haut possunt post mortem eiecta moveri
  523. propterea quia non simili ratione tenentur;
  524. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  525. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  526. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  527. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  528. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  529. dissolui sensus animi fateare necessest
  530. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  531. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  532. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  533. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  534. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  535. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  536. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  537. fundamenta foras manant animaeque per artus
  538. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  539. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  540. dispertitam animae naturam exisse per artus
  541. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  542. quam prolapsa foras enaret in auras.
  543. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  544. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  545. ire anima ac toto solui de corpore tota
  546. et quasi supremo languescere tempore voltus
  547. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  548. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  549. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  550. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  551. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  552. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  553. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  554. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  555. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  556. non modo non omnem possit durare per aevom,
  557. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  558. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  559. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  560. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  561. verum deficere in certa regione locatam;
  562. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  563. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  564. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  565. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  566. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  567. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  568. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  569. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  570. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  571. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  572. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  573. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  574. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  575. Praeterea si inmortalis natura animaist
  576. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  577. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  578. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  579. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  580. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  581. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  582. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  583. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  584. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  585. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  586. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  587. si subito medium celeri praeciderit ictu
  588. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  589. dispertita procul dubio quoque vis animai
  590. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  591. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  592. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  593. falciferos memorant currus abscidere membra
  594. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  595. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  596. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  597. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  598. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  599. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  600. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  601. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  602. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  603. inde alius conatur adempto surgere crure,
  604. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  605. et caput abscisum calido viventeque trunco
  606. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,