De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  2. in latebras acer corrupti corporis umor,
  3. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  4. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  5. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  6. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  7. cur eadem credis sine corpore in aperto
  8. cum validis ventis aetatem degere posse?
  9. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  10. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  11. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  12. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  13. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  14. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  15. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  16. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  17. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  18. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  19. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  20. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  21. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  22. usque adeo falsae rationi vera videtur
  23. res occurrere et effugium praecludere eunti
  24. ancipitique refutatu convincere falsum.
  25. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  26. et membratim vitalem deperdere sensum;
  27. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  28. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  29. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  30. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  31. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  32. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  33. introsum trahere et partis conducere in unum
  34. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  35. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  36. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  37. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  38. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  39. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  40. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  41. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  42. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  43. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  44. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  45. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  46. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  47. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  48. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  49. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  50. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  51. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  52. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  53. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  54. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  55. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  56. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  57. Denique corporis atque animi vivata potestas
  58. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  59. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  60. sola potest animi per se natura nec autem
  61. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  62. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  63. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  64. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  65. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  66. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  67. nec magnis intervallis primordia possunt
  68. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  69. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  70. haut possunt post mortem eiecta moveri
  71. propterea quia non simili ratione tenentur;
  72. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  73. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  74. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  75. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  76. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  77. dissolui sensus animi fateare necessest
  78. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  79. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  80. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  81. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  82. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  83. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  84. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  85. fundamenta foras manant animaeque per artus
  86. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  87. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  88. dispertitam animae naturam exisse per artus
  89. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  90. quam prolapsa foras enaret in auras.
  91. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  92. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  93. ire anima ac toto solui de corpore tota
  94. et quasi supremo languescere tempore voltus
  95. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  96. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  97. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  98. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  99. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  100. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  101. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  102. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  103. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  104. non modo non omnem possit durare per aevom,
  105. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  106. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  107. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  108. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  109. verum deficere in certa regione locatam;
  110. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  111. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  112. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  113. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  114. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  115. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  116. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  117. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  118. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  119. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  120. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  121. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  122. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  123. Praeterea si inmortalis natura animaist
  124. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  125. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  126. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  127. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  128. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  129. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  130. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  131. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  132. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  133. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  134. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  135. si subito medium celeri praeciderit ictu
  136. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  137. dispertita procul dubio quoque vis animai
  138. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  139. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  140. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  141. falciferos memorant currus abscidere membra
  142. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  143. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  144. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  145. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  146. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  147. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  148. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  149. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  150. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  151. inde alius conatur adempto surgere crure,
  152. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  153. et caput abscisum calido viventeque trunco
  154. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  155. donec reliquias animai reddidit omnes.
  156. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  157. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  158. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  159. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  160. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  161. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  162. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  163. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  164. particulis animas? at ea ratione sequetur
  165. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  166. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  167. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  168. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  169. Praeterea si inmortalis natura animai
  170. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  171. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  172. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  173. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  174. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  175. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  176. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  177. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  178. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  179. inferri solitast animi vivata potestas
  180. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  181. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  182. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  183. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  184. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  185. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  186. expertis animas nec leti lege solutas;
  187. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  188. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  189. quod fieri totum contra manifesta docet res
  190. ita conexa est per venas viscera nervos
  191. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  192. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  193. et lapis oppressus subitis e frugibus
  194. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  195. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  196. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  197. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  198. permanare animam nobis per membra solere,
  199. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;