De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  2. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  3. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  4. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  5. acrius advertunt animos ad religionem.
  6. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  7. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  8. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  9. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  10. denique avarities et honorum caeca cupido,
  11. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  12. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  13. noctes atque dies niti praestante labore
  14. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  15. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  16. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  17. semota ab dulci vita stabilique videtur
  18. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  19. unde homines dum se falso terrore coacti
  20. effugisse volunt longe longeque remosse,
  21. sanguine civili rem conflant divitiasque
  22. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  23. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  24. et consanguineum mensas odere timentque.
  25. consimili ratione ab eodem saepe timore