De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ita certandi cupidus quam propter amorem
  2. quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
  3. cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
  4. consimile in cursu possint et fortis equi vis?
  5. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  6. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  7. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  8. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  9. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  10. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  11. naturam rerum divina mente coorta
  12. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  13. discedunt. totum video per inane geri res.
  14. apparet divum numen sedesque quietae,
  15. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  16. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  17. cana cadens violat semperque innubilus aether
  18. integit et large diffuso lumine ridet:
  19. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  20. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  21. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  22. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  23. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  24. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  25. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  26. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  27. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  28. qualia sint et quam variis distantia formis
  29. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  30. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  31. hasce secundum res animi natura videtur
  32. atque animae claranda meis iam versibus esse
  33. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  34. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  35. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  36. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  37. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  38. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  39. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  40. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  41. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  42. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  43. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  44. extorres idem patria longeque fugati
  45. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  46. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  47. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  48. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  49. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  50. acrius advertunt animos ad religionem.
  51. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  52. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  53. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  54. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  55. denique avarities et honorum caeca cupido,
  56. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  57. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  58. noctes atque dies niti praestante labore
  59. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  60. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  61. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  62. semota ab dulci vita stabilique videtur
  63. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  64. unde homines dum se falso terrore coacti
  65. effugisse volunt longe longeque remosse,
  66. sanguine civili rem conflant divitiasque
  67. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  68. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  69. et consanguineum mensas odere timentque.
  70. consimili ratione ab eodem saepe timore
  71. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  72. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  73. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  74. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  75. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  76. percipit humanos odium lucisque videndae,
  77. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  78. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  79. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  80. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  81. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  82. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  83. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  84. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  85. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  86. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  87. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  88. non radii solis neque lucida tela diei
  89. discutiant, sed naturae species ratioque.
  90. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  91. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  92. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  93. atque oculei partes animantis totius extant.
  94. ---
  95. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  96. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  97. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  98. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  99. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  100. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  101. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  102. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  103. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  104. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  105. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  106. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  107. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  108. in nullo caput interea sit forte dolore.
  109. Praeterea molli cum somno dedita membra
  110. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  111. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  112. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  113. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  114. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  115. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  116. principio fit uti detracto corpore multo
  117. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  118. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  119. diffugere forasque per os est editus ,
  120. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  121. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  122. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  123. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  124. semina, curare in membris ut vita moretur.
  125. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  126. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  127. quapropter quoniam est animi natura reperta
  128. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  129. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  130. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  131. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  132. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  133. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  134. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  135. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  136. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  137. idque situm media regione in pectoris haeret.
  138. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  139. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  140. cetera pars animae per totum dissita corpus
  141. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  142. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  143. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  144. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  145. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  146. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  147. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  148. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  149. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  150. consentire animam totam per membra videmus
  151. sudoresque ita palloremque existere toto
  152. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  153. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  154. denique concidere ex animi terrore videmus
  155. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  156. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  157. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  158. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  159. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  160. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  161. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  162. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  163. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  164. corporea natura animum constare animamque?
  165. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  166. consentire animum nobis in corpore cernis.
  167. si minus offendit vitam vis horrida teli
  168. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  169. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  170. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  171. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  172. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  173. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  174. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  175. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  176. principio esse aio persuptilem atque minutis
  177. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  178. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  179. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  180. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  181. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  182. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  183. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  184. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  185. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  186. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  187. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  188. at contra mellis constantior est natura
  189. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  190. haeret enim inter se magis omnis materiai
  191. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  192. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  193. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  194. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  195. at contra lapidum coniectum spicarumque
  196. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  197. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  198. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  199. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  200. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  201. mobilis egregie, perquam constare necessest
  202. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  203. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  204. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  205. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  206. quam tenui constet textura quamque loco se
  207. contineat parvo, si possit conglomerari,
  208. quod simul atque hominem leti secura quies est
  209. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  210. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  211. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  212. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  213. ergo animam totam perparvis esse necessest
  214. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  215. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  216. extima membrorum circumcaesura tamen se
  217. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  218. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  219. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  220. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  221. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  222. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  223. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  224. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  225. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  226. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  227. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  228. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  229. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  230. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  231. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  232. rara quod eius enim constat natura, necessest
  233. inter eum primordia multa moveri.
  234. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  235. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  236. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  237. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  238. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  239. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  240. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  241. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  242. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  243. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  244. inde calor motus et venti caeca potestas
  245. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  246. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  247. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  248. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  249. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  250. permanare malum, quin omnia perturbentur
  251. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  252. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  253. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  254. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  255. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  256. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  257. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  258. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  259. inter enim cursant primordia principiorum
  260. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  261. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  262. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  263. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  264. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  265. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  266. sic calor atque et venti caeca potestas
  267. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  268. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  269. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  270. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  271. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  272. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  273. quod genus in nostris membris et corpore toto
  274. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  275. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  276. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  277. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  278. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  279. consimili ratione necessest ventus et
  280. et calor inter se vigeant commixta per artus
  281. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  282. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  283. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  284. interemant sensum diductaque solvant.
  285. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  286. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  287. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  288. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  289. est etiam quoque pacati status ille,
  290. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  291. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  292. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  293. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  294. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  295. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  296. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  297. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  298. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  299. at natura boum placido magis vivit
  300. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  301. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  302. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  303. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  304. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  305. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  306. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  307. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  308. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  309. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  310. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  311. inque aliis rebus multis differre necessest
  312. naturas hominum varias moresque sequacis;
  313. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  314. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  315. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  316. illud in his rebus video firmare potesse,