De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  2. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  3. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  4. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  5. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  6. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  7. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  8. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  9. in latebras acer corrupti corporis umor,
  10. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  11. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  12. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  13. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  14. cur eadem credis sine corpore in aperto
  15. cum validis ventis aetatem degere posse?
  16. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  17. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  18. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  19. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  20. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  21. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  22. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  23. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  24. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  25. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  26. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  27. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  28. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  29. usque adeo falsae rationi vera videtur
  30. res occurrere et effugium praecludere eunti
  31. ancipitique refutatu convincere falsum.
  32. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  33. et membratim vitalem deperdere sensum;
  34. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  35. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  36. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  37. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  38. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  39. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  40. introsum trahere et partis conducere in unum
  41. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  42. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  43. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  44. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  45. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  46. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  47. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  48. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  49. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  50. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  51. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  52. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  53. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  54. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  55. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  56. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  57. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  58. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  59. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  60. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  61. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  62. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  63. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  64. Denique corporis atque animi vivata potestas
  65. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  66. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  67. sola potest animi per se natura nec autem
  68. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  69. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  70. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  71. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  72. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  73. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  74. nec magnis intervallis primordia possunt
  75. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  76. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  77. haut possunt post mortem eiecta moveri
  78. propterea quia non simili ratione tenentur;
  79. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  80. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  81. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  82. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  83. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  84. dissolui sensus animi fateare necessest
  85. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  86. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  87. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  88. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  89. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  90. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  91. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  92. fundamenta foras manant animaeque per artus
  93. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  94. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  95. dispertitam animae naturam exisse per artus
  96. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  97. quam prolapsa foras enaret in auras.
  98. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  99. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  100. ire anima ac toto solui de corpore tota
  101. et quasi supremo languescere tempore voltus
  102. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  103. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  104. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  105. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  106. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  107. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  108. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  109. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  110. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  111. non modo non omnem possit durare per aevom,
  112. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  113. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  114. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  115. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  116. verum deficere in certa regione locatam;
  117. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  118. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  119. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  120. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  121. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  122. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  123. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  124. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  125. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  126. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  127. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  128. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  129. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  130. Praeterea si inmortalis natura animaist
  131. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  132. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  133. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  134. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  135. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  136. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  137. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  138. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  139. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  140. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  141. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  142. si subito medium celeri praeciderit ictu
  143. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  144. dispertita procul dubio quoque vis animai
  145. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  146. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  147. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  148. falciferos memorant currus abscidere membra
  149. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  150. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  151. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  152. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  153. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  154. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  155. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  156. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  157. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  158. inde alius conatur adempto surgere crure,
  159. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  160. et caput abscisum calido viventeque trunco
  161. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  162. donec reliquias animai reddidit omnes.
  163. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  164. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  165. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  166. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  167. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  168. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  169. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  170. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  171. particulis animas? at ea ratione sequetur
  172. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  173. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  174. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  175. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  176. Praeterea si inmortalis natura animai
  177. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  178. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  179. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  180. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  181. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  182. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  183. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  184. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  185. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  186. inferri solitast animi vivata potestas
  187. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  188. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  189. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  190. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  191. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  192. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  193. expertis animas nec leti lege solutas;
  194. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  195. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  196. quod fieri totum contra manifesta docet res
  197. ita conexa est per venas viscera nervos
  198. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  199. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  200. et lapis oppressus subitis e frugibus
  201. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  202. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  203. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  204. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  205. permanare animam nobis per membra solere,
  206. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  207. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  208. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  209. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  210. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  211. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  212. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  213. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  214. particulae quibus haec animi natura creatur,
  215. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  216. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  217. quapropter neque natali privata videtur
  218. esse die natura animae nec funeris expers.
  219. Semina praeterea linquontur necne animai
  220. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  221. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  222. partibus amissis quoniam libata recessit.
  223. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  224. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  225. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  226. expirant atque unde animantum copia tanta
  227. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  228. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  229. vermibus et privas in corpora posse venire
  230. credis nec reputas cur milia multa animarum
  231. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  232. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  233. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  234. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  235. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  236. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  237. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  238. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  239. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  240. et mala multa animus contage fungitur eius.
  241. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  242. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  243. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  244. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  245. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  246. conexae neque consensu contagia fient.
  247. Denique cur acris violentia triste leonum
  248. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  249. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  250. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  251. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  252. si non, certa suo quia semine seminioque
  253. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  254. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  255. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  256. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  257. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  258. accipiter fugiens veniente columba,
  259. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  260. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  261. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  262. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  263. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  264. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  265. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  266. sin animas hominum dicent in corpora semper
  267. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  268. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  269. si non, certa suo quia semine seminioque
  270. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  271. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  272. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  273. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  274. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  275. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  276. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  277. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  278. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  279. an metuit conclusa manere in corpore putri
  280. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  281. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  282. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  283. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  284. expectare immortalis mortalia membra
  285. innumero numero certareque praeproperanter
  286. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  287. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  288. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  289. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  290. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  291. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  292. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  293. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  294. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  295. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  296. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  297. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  298. posset et innasci quavis in parte soleret,
  299. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  300. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  301. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  302. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  303. totum posse extra corpus durare genique.
  304. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  305. confiteare animam distractam in corpore toto.
  306. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  307. consentire putare et fungi mutua posse
  308. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  309. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  310. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  311. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  312. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  313. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  314. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  315. dissociare intus partis, ut materiai
  316. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  317. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  318. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  319. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  320. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  321. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  322. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  323. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  324. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  325. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  326. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  327. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  328. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  329. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  330. ---
  331. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  332. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  333. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  334. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  335. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  336. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  337. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  338. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  339. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  340. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  341. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  342. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  343. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  344. omnibus humanis esset terraque marique,
  345. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  346. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  347. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  348. accidere omnino poterit sensumque movere,
  349. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  350. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  351. distractast animi natura animaeque potestas,
  352. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  353. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  354. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  355. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  356. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  357. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  358. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  359. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  360. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  361. nam cum respicias inmensi temporis omne
  362. praeteritum spatium, tum motus materiai
  363. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  364. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  365. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  366. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  367. inter enim iectast vitai pausa vageque
  368. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  369. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  370. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  371. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  372. illum cui possint incommoda conciliari,
  373. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  374. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  375. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  376. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  377. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  378. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  379. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  380. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  381. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  382. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  383. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  384. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  385. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  386. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  387. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  388. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  389. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  390. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  391. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  392. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  393. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  394. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  395. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  396. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  397. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  398. aut in melle situm suffocari atque rigere
  399. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  400. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  401. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  402. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  403. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  404. non poteris factis florentibus esse tuisque
  405. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  406. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  407. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  408. iam desiderium rerum super insidet una.'
  409. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  410. dissoluant animi magno se angore metuque.
  411. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  412. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  413. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  414. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  415. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  416. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  417. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  418. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  419. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  420. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  421. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  422. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  423. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  424. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  425. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  426. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  427. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  428. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  429. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  430. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  431. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  432. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  433. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  434. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  435. maior enim turbae disiectus materiai
  436. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  437. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  438. Denique si vocem rerum natura repente.
  439. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  440. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  441. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  442. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  443. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  444. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  445. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  446. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  447. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  448. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  449. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  450. non potius vitae finem facis atque laboris?
  451. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  452. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  453. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  454. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  455. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  456. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  457. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  458. naturam et veram verbis exponere causam?
  459. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  460. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  461. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  462. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  463. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  464. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  465. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  466. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante