De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  2. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  3. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  4. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  5. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  6. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  7. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  8. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  9. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  10. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  11. in latebras acer corrupti corporis umor,
  12. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  13. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  14. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  15. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  16. cur eadem credis sine corpore in aperto
  17. cum validis ventis aetatem degere posse?
  18. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  19. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  20. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  21. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  22. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  23. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  24. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  25. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  26. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  27. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  28. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  29. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  30. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  31. usque adeo falsae rationi vera videtur
  32. res occurrere et effugium praecludere eunti
  33. ancipitique refutatu convincere falsum.
  34. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  35. et membratim vitalem deperdere sensum;
  36. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  37. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  38. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  39. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  40. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  41. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  42. introsum trahere et partis conducere in unum
  43. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  44. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  45. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  46. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  47. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  48. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  49. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  50. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  51. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  52. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  53. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  54. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  55. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  56. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  57. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  58. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  59. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  60. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  61. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  62. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  63. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  64. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  65. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  66. Denique corporis atque animi vivata potestas
  67. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  68. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  69. sola potest animi per se natura nec autem
  70. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  71. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  72. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  73. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  74. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  75. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  76. nec magnis intervallis primordia possunt
  77. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  78. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  79. haut possunt post mortem eiecta moveri
  80. propterea quia non simili ratione tenentur;
  81. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  82. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  83. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  84. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  85. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  86. dissolui sensus animi fateare necessest
  87. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  88. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  89. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  90. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  91. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  92. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  93. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  94. fundamenta foras manant animaeque per artus
  95. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  96. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  97. dispertitam animae naturam exisse per artus
  98. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  99. quam prolapsa foras enaret in auras.
  100. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  101. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  102. ire anima ac toto solui de corpore tota
  103. et quasi supremo languescere tempore voltus
  104. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  105. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  106. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  107. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  108. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  109. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  110. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  111. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  112. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  113. non modo non omnem possit durare per aevom,
  114. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  115. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  116. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  117. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  118. verum deficere in certa regione locatam;
  119. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  120. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  121. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  122. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  123. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  124. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  125. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  126. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  127. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  128. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  129. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  130. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  131. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  132. Praeterea si inmortalis natura animaist
  133. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  134. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  135. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  136. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  137. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  138. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  139. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  140. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  141. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  142. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  143. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  144. si subito medium celeri praeciderit ictu
  145. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  146. dispertita procul dubio quoque vis animai
  147. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  148. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  149. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  150. falciferos memorant currus abscidere membra
  151. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  152. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  153. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  154. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  155. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  156. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  157. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  158. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  159. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  160. inde alius conatur adempto surgere crure,
  161. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  162. et caput abscisum calido viventeque trunco
  163. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  164. donec reliquias animai reddidit omnes.
  165. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  166. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  167. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  168. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  169. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  170. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  171. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  172. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  173. particulis animas? at ea ratione sequetur
  174. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  175. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  176. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  177. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  178. Praeterea si inmortalis natura animai
  179. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  180. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  181. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  182. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  183. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  184. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  185. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  186. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  187. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  188. inferri solitast animi vivata potestas
  189. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  190. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  191. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  192. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  193. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  194. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  195. expertis animas nec leti lege solutas;
  196. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  197. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  198. quod fieri totum contra manifesta docet res
  199. ita conexa est per venas viscera nervos
  200. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  201. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  202. et lapis oppressus subitis e frugibus
  203. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  204. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  205. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  206. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  207. permanare animam nobis per membra solere,
  208. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  209. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  210. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  211. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  212. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  213. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  214. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  215. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  216. particulae quibus haec animi natura creatur,
  217. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  218. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  219. quapropter neque natali privata videtur
  220. esse die natura animae nec funeris expers.
  221. Semina praeterea linquontur necne animai
  222. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  223. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  224. partibus amissis quoniam libata recessit.
  225. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  226. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  227. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  228. expirant atque unde animantum copia tanta
  229. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  230. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  231. vermibus et privas in corpora posse venire
  232. credis nec reputas cur milia multa animarum
  233. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  234. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  235. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  236. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  237. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  238. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  239. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  240. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  241. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  242. et mala multa animus contage fungitur eius.
  243. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  244. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  245. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  246. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  247. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  248. conexae neque consensu contagia fient.
  249. Denique cur acris violentia triste leonum
  250. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  251. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  252. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  253. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  254. si non, certa suo quia semine seminioque
  255. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  256. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  257. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  258. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  259. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  260. accipiter fugiens veniente columba,
  261. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  262. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  263. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  264. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  265. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  266. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  267. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  268. sin animas hominum dicent in corpora semper
  269. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  270. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  271. si non, certa suo quia semine seminioque
  272. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  273. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  274. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  275. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  276. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  277. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  278. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  279. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  280. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  281. an metuit conclusa manere in corpore putri
  282. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  283. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  284. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  285. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  286. expectare immortalis mortalia membra
  287. innumero numero certareque praeproperanter
  288. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  289. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  290. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  291. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  292. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  293. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  294. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  295. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  296. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  297. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  298. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  299. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  300. posset et innasci quavis in parte soleret,
  301. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  302. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  303. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  304. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  305. totum posse extra corpus durare genique.
  306. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  307. confiteare animam distractam in corpore toto.
  308. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  309. consentire putare et fungi mutua posse
  310. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  311. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  312. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  313. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  314. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  315. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  316. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  317. dissociare intus partis, ut materiai
  318. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  319. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  320. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  321. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  322. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  323. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  324. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  325. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  326. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  327. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  328. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  329. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  330. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  331. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  332. ---
  333. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  334. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  335. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  336. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  337. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  338. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  339. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  340. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  341. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  342. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  343. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  344. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  345. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  346. omnibus humanis esset terraque marique,
  347. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  348. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  349. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  350. accidere omnino poterit sensumque movere,
  351. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  352. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  353. distractast animi natura animaeque potestas,
  354. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  355. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  356. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  357. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  358. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  359. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  360. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  361. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  362. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  363. nam cum respicias inmensi temporis omne
  364. praeteritum spatium, tum motus materiai
  365. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  366. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  367. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  368. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  369. inter enim iectast vitai pausa vageque
  370. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  371. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  372. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  373. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  374. illum cui possint incommoda conciliari,
  375. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  376. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  377. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  378. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  379. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  380. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  381. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  382. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  383. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  384. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  385. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  386. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  387. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.