De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significant, paulo si durior insinuarit
  2. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  3. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  4. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  5. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  6. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  7. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  8. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  9. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  10. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  11. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  12. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  13. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  14. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  15. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  16. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  17. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  18. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  19. in latebras acer corrupti corporis umor,
  20. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  21. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  22. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  23. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  24. cur eadem credis sine corpore in aperto
  25. cum validis ventis aetatem degere posse?
  26. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  27. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  28. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  29. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  30. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  31. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  32. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  33. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  34. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  35. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  36. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  37. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  38. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  39. usque adeo falsae rationi vera videtur
  40. res occurrere et effugium praecludere eunti
  41. ancipitique refutatu convincere falsum.
  42. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  43. et membratim vitalem deperdere sensum;
  44. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  45. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  46. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  47. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  48. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  49. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  50. introsum trahere et partis conducere in unum
  51. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  52. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  53. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  54. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  55. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  56. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  57. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  58. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  59. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  60. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  61. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  62. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  63. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  64. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  65. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  66. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  67. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  68. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  69. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  70. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  71. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  72. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  73. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  74. Denique corporis atque animi vivata potestas
  75. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  76. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  77. sola potest animi per se natura nec autem
  78. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  79. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  80. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  81. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  82. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  83. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  84. nec magnis intervallis primordia possunt
  85. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  86. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  87. haut possunt post mortem eiecta moveri
  88. propterea quia non simili ratione tenentur;
  89. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  90. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  91. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  92. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  93. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  94. dissolui sensus animi fateare necessest
  95. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  96. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  97. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  98. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  99. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  100. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  101. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  102. fundamenta foras manant animaeque per artus
  103. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  104. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  105. dispertitam animae naturam exisse per artus
  106. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  107. quam prolapsa foras enaret in auras.
  108. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  109. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  110. ire anima ac toto solui de corpore tota
  111. et quasi supremo languescere tempore voltus
  112. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  113. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  114. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  115. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  116. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  117. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  118. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  119. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  120. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  121. non modo non omnem possit durare per aevom,
  122. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  123. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  124. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  125. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  126. verum deficere in certa regione locatam;
  127. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  128. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  129. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  130. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  131. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  132. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  133. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  134. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  135. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  136. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  137. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  138. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  139. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  140. Praeterea si inmortalis natura animaist
  141. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  142. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  143. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  144. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  145. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  146. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  147. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  148. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  149. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  150. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  151. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  152. si subito medium celeri praeciderit ictu
  153. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  154. dispertita procul dubio quoque vis animai
  155. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  156. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  157. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  158. falciferos memorant currus abscidere membra
  159. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  160. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  161. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  162. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  163. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  164. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  165. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  166. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  167. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  168. inde alius conatur adempto surgere crure,
  169. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  170. et caput abscisum calido viventeque trunco
  171. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  172. donec reliquias animai reddidit omnes.
  173. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  174. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  175. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  176. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  177. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  178. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  179. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  180. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  181. particulis animas? at ea ratione sequetur
  182. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  183. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  184. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  185. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  186. Praeterea si inmortalis natura animai
  187. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  188. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  189. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  190. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  191. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  192. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  193. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  194. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  195. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  196. inferri solitast animi vivata potestas
  197. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  198. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  199. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  200. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  201. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  202. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  203. expertis animas nec leti lege solutas;
  204. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  205. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  206. quod fieri totum contra manifesta docet res
  207. ita conexa est per venas viscera nervos
  208. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  209. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  210. et lapis oppressus subitis e frugibus
  211. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  212. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  213. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  214. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  215. permanare animam nobis per membra solere,
  216. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  217. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  218. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  219. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  220. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  221. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  222. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  223. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  224. particulae quibus haec animi natura creatur,
  225. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  226. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  227. quapropter neque natali privata videtur
  228. esse die natura animae nec funeris expers.
  229. Semina praeterea linquontur necne animai
  230. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  231. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  232. partibus amissis quoniam libata recessit.
  233. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  234. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  235. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  236. expirant atque unde animantum copia tanta
  237. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  238. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  239. vermibus et privas in corpora posse venire
  240. credis nec reputas cur milia multa animarum
  241. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  242. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  243. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  244. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  245. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  246. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  247. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  248. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  249. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  250. et mala multa animus contage fungitur eius.
  251. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  252. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  253. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  254. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  255. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  256. conexae neque consensu contagia fient.
  257. Denique cur acris violentia triste leonum
  258. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  259. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  260. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  261. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  262. si non, certa suo quia semine seminioque
  263. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  264. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  265. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  266. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  267. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  268. accipiter fugiens veniente columba,
  269. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  270. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  271. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  272. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  273. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  274. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  275. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  276. sin animas hominum dicent in corpora semper
  277. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  278. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,