De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. significant, paulo si durior insinuarit
  2. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  3. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  4. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  5. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  6. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  7. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  8. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  9. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  10. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  11. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  12. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  13. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  14. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  15. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  16. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  17. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  18. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  19. in latebras acer corrupti corporis umor,
  20. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  21. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  22. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  23. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  24. cur eadem credis sine corpore in aperto
  25. cum validis ventis aetatem degere posse?
  26. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  27. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  28. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  29. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  30. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  31. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  32. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  33. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  34. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  35. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  36. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  37. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  38. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  39. usque adeo falsae rationi vera videtur
  40. res occurrere et effugium praecludere eunti
  41. ancipitique refutatu convincere falsum.
  42. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  43. et membratim vitalem deperdere sensum;
  44. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  45. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  46. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  47. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  48. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  49. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  50. introsum trahere et partis conducere in unum
  51. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  52. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  53. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  54. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  55. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.