De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  2. acris et in venas discessit diditus ardor,
  3. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  4. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  5. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  6. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  7. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  8. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  9. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  10. significant, paulo si durior insinuarit
  11. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  12. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  13. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  14. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  15. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  16. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  17. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  18. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  19. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  20. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  21. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  22. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  23. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  24. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  25. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  26. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  27. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  28. in latebras acer corrupti corporis umor,
  29. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  30. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  31. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  32. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  33. cur eadem credis sine corpore in aperto
  34. cum validis ventis aetatem degere posse?
  35. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  36. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  37. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  38. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  39. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  40. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  41. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  42. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  43. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  44. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  45. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  46. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  47. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  48. usque adeo falsae rationi vera videtur
  49. res occurrere et effugium praecludere eunti
  50. ancipitique refutatu convincere falsum.
  51. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  52. et membratim vitalem deperdere sensum;
  53. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  54. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  55. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  56. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  57. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  58. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  59. introsum trahere et partis conducere in unum
  60. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  61. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  62. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  63. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  64. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  65. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  66. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  67. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  68. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  69. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  70. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  71. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  72. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  73. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  74. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  75. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  76. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  77. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  78. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  79. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  80. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  81. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  82. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  83. Denique corporis atque animi vivata potestas
  84. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  85. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  86. sola potest animi per se natura nec autem
  87. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  88. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  89. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  90. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  91. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  92. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  93. nec magnis intervallis primordia possunt
  94. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  95. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  96. haut possunt post mortem eiecta moveri
  97. propterea quia non simili ratione tenentur;
  98. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  99. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  100. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  101. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  102. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  103. dissolui sensus animi fateare necessest
  104. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  105. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  106. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  107. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  108. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  109. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  110. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  111. fundamenta foras manant animaeque per artus
  112. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  113. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  114. dispertitam animae naturam exisse per artus
  115. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  116. quam prolapsa foras enaret in auras.
  117. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  118. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  119. ire anima ac toto solui de corpore tota
  120. et quasi supremo languescere tempore voltus
  121. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  122. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  123. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  124. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  125. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  126. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  127. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  128. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  129. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  130. non modo non omnem possit durare per aevom,
  131. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  132. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  133. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  134. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  135. verum deficere in certa regione locatam;
  136. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  137. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  138. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  139. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  140. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  141. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  142. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  143. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  144. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  145. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  146. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  147. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  148. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  149. Praeterea si inmortalis natura animaist
  150. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  151. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  152. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  153. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  154. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  155. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  156. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  157. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  158. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  159. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  160. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  161. si subito medium celeri praeciderit ictu
  162. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  163. dispertita procul dubio quoque vis animai
  164. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  165. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  166. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  167. falciferos memorant currus abscidere membra
  168. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  169. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  170. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  171. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  172. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  173. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  174. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  175. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  176. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  177. inde alius conatur adempto surgere crure,
  178. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  179. et caput abscisum calido viventeque trunco