De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et pariter mentem sanari corpus inani
  2. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  3. acris et in venas discessit diditus ardor,
  4. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  5. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  6. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  7. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  8. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  9. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  10. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  11. significant, paulo si durior insinuarit
  12. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  13. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  14. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  15. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  16. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  17. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  18. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  19. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  20. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  21. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  22. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  23. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  24. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  25. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  26. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  27. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  28. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  29. in latebras acer corrupti corporis umor,
  30. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  31. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  32. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  33. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  34. cur eadem credis sine corpore in aperto
  35. cum validis ventis aetatem degere posse?
  36. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  37. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  38. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  39. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  40. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  41. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  42. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  43. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  44. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  45. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  46. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  47. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  48. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  49. usque adeo falsae rationi vera videtur
  50. res occurrere et effugium praecludere eunti
  51. ancipitique refutatu convincere falsum.
  52. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  53. et membratim vitalem deperdere sensum;
  54. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  55. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  56. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  57. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  58. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  59. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  60. introsum trahere et partis conducere in unum
  61. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  62. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  63. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  64. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  65. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  66. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  67. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  68. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  69. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  70. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  71. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  72. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  73. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  74. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  75. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  76. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  77. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  78. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  79. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  80. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  81. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  82. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  83. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  84. Denique corporis atque animi vivata potestas
  85. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  86. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  87. sola potest animi per se natura nec autem
  88. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  89. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  90. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  91. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  92. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  93. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  94. nec magnis intervallis primordia possunt
  95. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  96. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  97. haut possunt post mortem eiecta moveri
  98. propterea quia non simili ratione tenentur;
  99. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  100. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  101. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  102. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  103. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  104. dissolui sensus animi fateare necessest
  105. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  106. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  107. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  108. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  109. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  110. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  111. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  112. fundamenta foras manant animaeque per artus
  113. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  114. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  115. dispertitam animae naturam exisse per artus
  116. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  117. quam prolapsa foras enaret in auras.
  118. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  119. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  120. ire anima ac toto solui de corpore tota
  121. et quasi supremo languescere tempore voltus
  122. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  123. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  124. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  125. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  126. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  127. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  128. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  129. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  130. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  131. non modo non omnem possit durare per aevom,
  132. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  133. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  134. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  135. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  136. verum deficere in certa regione locatam;
  137. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  138. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  139. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  140. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  141. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  142. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  143. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  144. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  145. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  146. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  147. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  148. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  149. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  150. Praeterea si inmortalis natura animaist
  151. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  152. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  153. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  154. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  155. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  156. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  157. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  158. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  159. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  160. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  161. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  162. si subito medium celeri praeciderit ictu
  163. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  164. dispertita procul dubio quoque vis animai
  165. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  166. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  167. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  168. falciferos memorant currus abscidere membra
  169. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  170. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  171. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  172. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  173. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  174. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  175. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  176. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  177. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  178. inde alius conatur adempto surgere crure,
  179. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  180. et caput abscisum calido viventeque trunco
  181. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  182. donec reliquias animai reddidit omnes.
  183. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  184. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  185. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  186. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  187. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  188. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  189. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  190. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  191. particulis animas? at ea ratione sequetur
  192. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  193. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  194. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  195. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  196. Praeterea si inmortalis natura animai
  197. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  198. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  199. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  200. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  201. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  202. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  203. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  204. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  205. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  206. inferri solitast animi vivata potestas
  207. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  208. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  209. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  210. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  211. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  212. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  213. expertis animas nec leti lege solutas;
  214. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  215. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  216. quod fieri totum contra manifesta docet res
  217. ita conexa est per venas viscera nervos
  218. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  219. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  220. et lapis oppressus subitis e frugibus
  221. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  222. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  223. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  224. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  225. permanare animam nobis per membra solere,
  226. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  227. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  228. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  229. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  230. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  231. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  232. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  233. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  234. particulae quibus haec animi natura creatur,
  235. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  236. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  237. quapropter neque natali privata videtur
  238. esse die natura animae nec funeris expers.
  239. Semina praeterea linquontur necne animai
  240. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  241. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  242. partibus amissis quoniam libata recessit.
  243. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  244. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  245. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  246. expirant atque unde animantum copia tanta
  247. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  248. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  249. vermibus et privas in corpora posse venire
  250. credis nec reputas cur milia multa animarum
  251. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  252. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  253. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  254. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  255. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  256. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  257. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  258. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  259. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  260. et mala multa animus contage fungitur eius.
  261. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  262. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  263. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  264. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  265. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  266. conexae neque consensu contagia fient.
  267. Denique cur acris violentia triste leonum
  268. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  269. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  270. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  271. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  272. si non, certa suo quia semine seminioque
  273. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  274. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  275. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  276. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  277. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  278. accipiter fugiens veniente columba,
  279. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  280. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  281. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  282. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  283. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  284. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  285. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  286. sin animas hominum dicent in corpora semper
  287. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  288. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  289. si non, certa suo quia semine seminioque
  290. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  291. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  292. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  293. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  294. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  295. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  296. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  297. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  298. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  299. an metuit conclusa manere in corpore putri
  300. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  301. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  302. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  303. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  304. expectare immortalis mortalia membra
  305. innumero numero certareque praeproperanter
  306. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  307. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  308. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  309. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  310. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto