De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  2. et pariter mentem sanari corpus inani
  3. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  4. acris et in venas discessit diditus ardor,
  5. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  6. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  7. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  8. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  9. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  10. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  11. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  12. significant, paulo si durior insinuarit
  13. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  14. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  15. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  16. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  17. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  18. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  19. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  20. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  21. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  22. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  23. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  24. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  25. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  26. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  27. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  28. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  29. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  30. in latebras acer corrupti corporis umor,
  31. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  32. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  33. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  34. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  35. cur eadem credis sine corpore in aperto
  36. cum validis ventis aetatem degere posse?
  37. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  38. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  39. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  40. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  41. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  42. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  43. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  44. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  45. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  46. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  47. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  48. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  49. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  50. usque adeo falsae rationi vera videtur
  51. res occurrere et effugium praecludere eunti
  52. ancipitique refutatu convincere falsum.
  53. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  54. et membratim vitalem deperdere sensum;
  55. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  56. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  57. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  58. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  59. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  60. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  61. introsum trahere et partis conducere in unum
  62. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  63. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  64. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  65. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  66. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  67. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  68. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  69. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  70. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  71. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  72. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  73. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  74. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  75. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  76. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  77. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  78. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  79. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  80. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  81. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  82. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  83. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  84. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  85. Denique corporis atque animi vivata potestas
  86. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  87. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  88. sola potest animi per se natura nec autem
  89. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  90. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  91. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  92. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  93. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  94. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  95. nec magnis intervallis primordia possunt
  96. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  97. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  98. haut possunt post mortem eiecta moveri
  99. propterea quia non simili ratione tenentur;
  100. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  101. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  102. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  103. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  104. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  105. dissolui sensus animi fateare necessest
  106. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  107. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  108. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  109. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  110. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  111. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  112. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  113. fundamenta foras manant animaeque per artus
  114. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  115. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  116. dispertitam animae naturam exisse per artus
  117. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  118. quam prolapsa foras enaret in auras.
  119. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  120. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  121. ire anima ac toto solui de corpore tota
  122. et quasi supremo languescere tempore voltus
  123. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  124. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  125. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  126. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  127. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  128. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  129. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  130. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  131. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  132. non modo non omnem possit durare per aevom,
  133. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  134. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  135. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  136. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  137. verum deficere in certa regione locatam;
  138. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  139. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  140. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  141. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  142. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  143. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  144. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  145. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  146. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  147. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  148. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  149. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  150. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  151. Praeterea si inmortalis natura animaist
  152. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  153. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  154. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  155. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  156. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  157. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  158. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  159. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  160. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  161. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  162. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  163. si subito medium celeri praeciderit ictu
  164. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  165. dispertita procul dubio quoque vis animai
  166. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  167. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  168. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  169. falciferos memorant currus abscidere membra
  170. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  171. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  172. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  173. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  174. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  175. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  176. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  177. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  178. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  179. inde alius conatur adempto surgere crure,
  180. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  181. et caput abscisum calido viventeque trunco
  182. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  183. donec reliquias animai reddidit omnes.
  184. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  185. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  186. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  187. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  188. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  189. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  190. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  191. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  192. particulis animas? at ea ratione sequetur
  193. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  194. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  195. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  196. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  197. Praeterea si inmortalis natura animai
  198. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  199. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  200. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  201. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  202. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  203. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  204. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  205. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  206. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  207. inferri solitast animi vivata potestas
  208. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  209. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  210. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  211. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  212. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  213. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  214. expertis animas nec leti lege solutas;
  215. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  216. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  217. quod fieri totum contra manifesta docet res
  218. ita conexa est per venas viscera nervos
  219. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  220. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  221. et lapis oppressus subitis e frugibus
  222. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  223. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  224. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  225. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  226. permanare animam nobis per membra solere,
  227. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  228. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  229. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  230. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  231. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  232. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  233. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  234. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  235. particulae quibus haec animi natura creatur,
  236. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  237. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  238. quapropter neque natali privata videtur
  239. esse die natura animae nec funeris expers.
  240. Semina praeterea linquontur necne animai
  241. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  242. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  243. partibus amissis quoniam libata recessit.
  244. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  245. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  246. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  247. expirant atque unde animantum copia tanta
  248. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  249. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  250. vermibus et privas in corpora posse venire
  251. credis nec reputas cur milia multa animarum
  252. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  253. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  254. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  255. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  256. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  257. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  258. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  259. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  260. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  261. et mala multa animus contage fungitur eius.
  262. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  263. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  264. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  265. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  266. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  267. conexae neque consensu contagia fient.
  268. Denique cur acris violentia triste leonum
  269. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  270. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  271. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  272. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  273. si non, certa suo quia semine seminioque
  274. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  275. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  276. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  277. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  278. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  279. accipiter fugiens veniente columba,
  280. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  281. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  282. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  283. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  284. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  285. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  286. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  287. sin animas hominum dicent in corpora semper
  288. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  289. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  290. si non, certa suo quia semine seminioque
  291. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  292. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  293. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  294. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  295. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  296. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  297. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  298. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  299. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  300. an metuit conclusa manere in corpore putri
  301. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  302. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  303. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  304. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  305. expectare immortalis mortalia membra
  306. innumero numero certareque praeproperanter
  307. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  308. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  309. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  310. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  311. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  312. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  313. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  314. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  315. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  316. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  317. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  318. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  319. posset et innasci quavis in parte soleret,
  320. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  321. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  322. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  323. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  324. totum posse extra corpus durare genique.
  325. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  326. confiteare animam distractam in corpore toto.
  327. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  328. consentire putare et fungi mutua posse
  329. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  330. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  331. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  332. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  333. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  334. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  335. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  336. dissociare intus partis, ut materiai
  337. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  338. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  339. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  340. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  341. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  342. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  343. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  344. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  345. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  346. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  347. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  348. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  349. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  350. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  351. ---
  352. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  353. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  354. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  355. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  356. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  357. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  358. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  359. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  360. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  361. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  362. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  363. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  364. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  365. omnibus humanis esset terraque marique,
  366. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  367. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  368. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  369. accidere omnino poterit sensumque movere,
  370. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  371. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  372. distractast animi natura animaeque potestas,
  373. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  374. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  375. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  376. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  377. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  378. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  379. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  380. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  381. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  382. nam cum respicias inmensi temporis omne
  383. praeteritum spatium, tum motus materiai
  384. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  385. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  386. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  387. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  388. inter enim iectast vitai pausa vageque
  389. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  390. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  391. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  392. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  393. illum cui possint incommoda conciliari,
  394. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  395. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  396. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  397. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  398. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  399. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  400. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  401. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  402. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  403. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  404. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  405. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  406. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  407. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  408. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  409. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  410. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  411. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  412. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  413. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  414. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  415. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  416. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  417. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  418. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  419. aut in melle situm suffocari atque rigere
  420. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  421. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  422. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  423. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  424. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  425. non poteris factis florentibus esse tuisque
  426. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  427. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  428. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  429. iam desiderium rerum super insidet una.'
  430. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  431. dissoluant animi magno se angore metuque.
  432. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  433. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  434. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  435. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  436. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  437. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  438. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  439. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  440. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  441. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  442. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  443. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  444. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  445. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  446. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  447. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  448. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  449. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  450. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  451. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  452. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  453. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  454. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  455. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  456. maior enim turbae disiectus materiai
  457. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  458. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  459. Denique si vocem rerum natura repente.
  460. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  461. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  462. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  463. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  464. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  465. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  466. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  467. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  468. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  469. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  470. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  471. non potius vitae finem facis atque laboris?
  472. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  473. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  474. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  475. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  476. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  477. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  478. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  479. naturam et veram verbis exponere causam?
  480. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  481. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  482. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  483. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  484. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  485. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  486. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  487. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  488. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  489. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  490. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  491. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  492. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  493. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  494. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  495. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  496. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  497. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  498. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  499. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  500. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  501. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  502. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  503. temporis exponit post mortem denique nostram.
  504. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  505. quicquam, non omni somno securius exstat?
  506. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  507. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  508. nec miser inpendens magnum timet saxum
  509. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  510. sed magis in vita divom metus urget inanis
  511. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  512. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  513. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  514. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  515. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  516. qui non sola novem dispessis iugera membris
  517. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  518. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  519. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  520. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  521. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  522. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  523. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  524. qui petere a populo fasces saevasque secures
  525. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  526. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,