De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  2. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  3. et pariter mentem sanari corpus inani
  4. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  5. acris et in venas discessit diditus ardor,
  6. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  7. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  8. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  9. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  10. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  11. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  12. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  13. significant, paulo si durior insinuarit
  14. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  15. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  16. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  17. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  18. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  19. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  20. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  21. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  22. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  23. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  24. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  25. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  26. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  27. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  28. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  29. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  30. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  31. in latebras acer corrupti corporis umor,
  32. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  33. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  34. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  35. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  36. cur eadem credis sine corpore in aperto
  37. cum validis ventis aetatem degere posse?
  38. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  39. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  40. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  41. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  42. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  43. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  44. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  45. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  46. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  47. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  48. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  49. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  50. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  51. usque adeo falsae rationi vera videtur
  52. res occurrere et effugium praecludere eunti
  53. ancipitique refutatu convincere falsum.
  54. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  55. et membratim vitalem deperdere sensum;
  56. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  57. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  58. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  59. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  60. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  61. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  62. introsum trahere et partis conducere in unum
  63. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  64. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  65. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  66. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  67. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  68. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  69. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  70. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  71. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  72. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  73. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  74. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  75. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  76. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  77. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  78. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  79. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  80. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  81. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  82. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  83. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  84. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  85. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  86. Denique corporis atque animi vivata potestas
  87. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  88. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  89. sola potest animi per se natura nec autem
  90. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  91. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  92. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  93. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  94. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  95. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  96. nec magnis intervallis primordia possunt
  97. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  98. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  99. haut possunt post mortem eiecta moveri
  100. propterea quia non simili ratione tenentur;
  101. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  102. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  103. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  104. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  105. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  106. dissolui sensus animi fateare necessest
  107. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  108. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  109. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  110. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  111. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  112. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  113. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  114. fundamenta foras manant animaeque per artus
  115. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  116. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  117. dispertitam animae naturam exisse per artus
  118. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  119. quam prolapsa foras enaret in auras.
  120. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  121. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  122. ire anima ac toto solui de corpore tota
  123. et quasi supremo languescere tempore voltus
  124. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  125. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  126. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  127. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  128. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  129. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  130. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  131. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  132. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  133. non modo non omnem possit durare per aevom,
  134. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  135. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  136. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  137. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  138. verum deficere in certa regione locatam;
  139. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  140. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  141. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  142. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  143. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  144. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  145. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  146. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  147. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  148. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  149. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  150. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  151. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  152. Praeterea si inmortalis natura animaist
  153. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  154. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  155. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  156. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  157. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  158. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  159. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  160. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  161. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  162. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  163. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  164. si subito medium celeri praeciderit ictu
  165. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  166. dispertita procul dubio quoque vis animai
  167. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  168. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  169. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  170. falciferos memorant currus abscidere membra
  171. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  172. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  173. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  174. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  175. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  176. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  177. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  178. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  179. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  180. inde alius conatur adempto surgere crure,
  181. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  182. et caput abscisum calido viventeque trunco
  183. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  184. donec reliquias animai reddidit omnes.
  185. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  186. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  187. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  188. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  189. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  190. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  191. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  192. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  193. particulis animas? at ea ratione sequetur
  194. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  195. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  196. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  197. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  198. Praeterea si inmortalis natura animai
  199. constat et in corpus nascentibus insinuatur,