De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  2. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  3. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  4. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  5. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  6. et pariter mentem sanari corpus inani
  7. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  8. acris et in venas discessit diditus ardor,
  9. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  10. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  11. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  12. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  13. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  14. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  15. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  16. significant, paulo si durior insinuarit
  17. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  18. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  19. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  20. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  21. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  22. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  23. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  24. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  25. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  26. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  27. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  28. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  29. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  30. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  31. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  32. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  33. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  34. in latebras acer corrupti corporis umor,
  35. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  36. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  37. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  38. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  39. cur eadem credis sine corpore in aperto
  40. cum validis ventis aetatem degere posse?
  41. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  42. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  43. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  44. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  45. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  46. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  47. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  48. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  49. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  50. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  51. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  52. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  53. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  54. usque adeo falsae rationi vera videtur
  55. res occurrere et effugium praecludere eunti
  56. ancipitique refutatu convincere falsum.
  57. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  58. et membratim vitalem deperdere sensum;
  59. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  60. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  61. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  62. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  63. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  64. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  65. introsum trahere et partis conducere in unum
  66. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  67. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  68. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  69. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  70. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  71. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  72. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  73. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  74. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  75. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  76. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  77. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  78. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  79. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  80. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  81. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  82. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  83. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  84. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  85. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  86. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  87. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  88. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  89. Denique corporis atque animi vivata potestas
  90. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  91. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  92. sola potest animi per se natura nec autem
  93. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  94. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  95. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  96. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  97. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  98. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  99. nec magnis intervallis primordia possunt
  100. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  101. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  102. haut possunt post mortem eiecta moveri
  103. propterea quia non simili ratione tenentur;
  104. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  105. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  106. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  107. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  108. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  109. dissolui sensus animi fateare necessest
  110. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  111. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  112. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  113. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  114. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  115. atque ideo tanta mutatum putre ruina