De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam morbis in corporis avius errat
  2. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  3. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  4. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  5. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  6. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  7. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  8. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  9. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  10. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  11. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  12. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  13. et pariter mentem sanari corpus inani
  14. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  15. acris et in venas discessit diditus ardor,
  16. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  17. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  18. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  19. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  20. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  21. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  22. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  23. significant, paulo si durior insinuarit
  24. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  25. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  26. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  27. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  28. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  29. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  30. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  31. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  32. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  33. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  34. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  35. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  36. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  37. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  38. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  39. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  40. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  41. in latebras acer corrupti corporis umor,
  42. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  43. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  44. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  45. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  46. cur eadem credis sine corpore in aperto
  47. cum validis ventis aetatem degere posse?
  48. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  49. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  50. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  51. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  52. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  53. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  54. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  55. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  56. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  57. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  58. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  59. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  60. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  61. usque adeo falsae rationi vera videtur
  62. res occurrere et effugium praecludere eunti
  63. ancipitique refutatu convincere falsum.
  64. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  65. et membratim vitalem deperdere sensum;
  66. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  67. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  68. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  69. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  70. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  71. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  72. introsum trahere et partis conducere in unum
  73. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  74. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  75. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  76. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  77. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  78. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  79. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  80. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  81. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  82. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  83. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  84. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  85. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  86. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  87. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  88. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  89. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  90. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  91. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  92. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  93. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  94. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  95. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  96. Denique corporis atque animi vivata potestas
  97. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  98. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  99. sola potest animi per se natura nec autem
  100. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  101. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  102. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  103. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  104. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  105. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  106. nec magnis intervallis primordia possunt
  107. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  108. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  109. haut possunt post mortem eiecta moveri
  110. propterea quia non simili ratione tenentur;
  111. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  112. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  113. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  114. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  115. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  116. dissolui sensus animi fateare necessest
  117. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  118. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  119. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  120. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  121. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  122. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  123. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  124. fundamenta foras manant animaeque per artus
  125. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  126. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  127. dispertitam animae naturam exisse per artus
  128. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  129. quam prolapsa foras enaret in auras.
  130. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  131. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  132. ire anima ac toto solui de corpore tota
  133. et quasi supremo languescere tempore voltus
  134. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  135. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  136. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  137. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  138. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  139. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  140. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  141. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  142. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  143. non modo non omnem possit durare per aevom,
  144. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  145. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  146. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  147. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  148. verum deficere in certa regione locatam;
  149. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  150. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  151. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  152. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  153. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  154. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  155. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  156. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  157. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  158. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  159. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  160. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  161. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  162. Praeterea si inmortalis natura animaist
  163. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  164. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  165. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  166. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  167. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  168. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  169. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  170. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  171. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  172. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  173. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  174. si subito medium celeri praeciderit ictu
  175. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  176. dispertita procul dubio quoque vis animai
  177. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  178. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  179. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  180. falciferos memorant currus abscidere membra
  181. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  182. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  183. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  184. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  185. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  186. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  187. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  188. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  189. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  190. inde alius conatur adempto surgere crure,
  191. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  192. et caput abscisum calido viventeque trunco
  193. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  194. donec reliquias animai reddidit omnes.
  195. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  196. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  197. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  198. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  199. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  200. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  201. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  202. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  203. particulis animas? at ea ratione sequetur
  204. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  205. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  206. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  207. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  208. Praeterea si inmortalis natura animai
  209. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  210. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  211. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  212. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  213. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  214. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  215. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  216. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  217. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  218. inferri solitast animi vivata potestas
  219. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  220. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  221. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  222. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  223. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  224. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  225. expertis animas nec leti lege solutas;
  226. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  227. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  228. quod fieri totum contra manifesta docet res
  229. ita conexa est per venas viscera nervos
  230. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  231. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  232. et lapis oppressus subitis e frugibus
  233. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  234. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  235. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  236. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  237. permanare animam nobis per membra solere,
  238. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  239. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  240. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  241. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  242. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  243. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  244. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  245. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  246. particulae quibus haec animi natura creatur,
  247. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  248. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  249. quapropter neque natali privata videtur
  250. esse die natura animae nec funeris expers.
  251. Semina praeterea linquontur necne animai
  252. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  253. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  254. partibus amissis quoniam libata recessit.
  255. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  256. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  257. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  258. expirant atque unde animantum copia tanta
  259. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?