De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  2. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  3. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  4. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  5. sic animum curas acris luctumque metumque;
  6. quare participem leti quoque convenit esse.
  7. quin etiam morbis in corporis avius errat
  8. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  9. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  10. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  11. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  12. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  13. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  14. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  15. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  16. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  17. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  18. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  19. et pariter mentem sanari corpus inani
  20. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  21. acris et in venas discessit diditus ardor,
  22. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  23. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  24. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  25. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  26. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  27. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  28. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  29. significant, paulo si durior insinuarit
  30. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  31. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  32. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  33. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  34. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  35. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  36. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  37. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  38. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  39. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  40. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  41. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  42. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  43. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  44. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  45. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  46. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  47. in latebras acer corrupti corporis umor,
  48. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  49. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  50. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  51. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  52. cur eadem credis sine corpore in aperto
  53. cum validis ventis aetatem degere posse?
  54. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  55. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  56. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  57. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  58. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  59. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  60. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  61. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  62. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  63. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  64. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  65. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  66. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  67. usque adeo falsae rationi vera videtur
  68. res occurrere et effugium praecludere eunti
  69. ancipitique refutatu convincere falsum.
  70. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  71. et membratim vitalem deperdere sensum;
  72. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  73. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  74. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  75. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  76. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  77. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  78. introsum trahere et partis conducere in unum
  79. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  80. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  81. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  82. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  83. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  84. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  85. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  86. lumina qui lincunt moribundi particulatim,