De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  2. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  3. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  4. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  5. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  6. sic animum curas acris luctumque metumque;
  7. quare participem leti quoque convenit esse.
  8. quin etiam morbis in corporis avius errat
  9. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  10. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  11. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  12. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  13. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  14. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  15. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  16. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  17. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  18. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  19. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  20. et pariter mentem sanari corpus inani
  21. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  22. acris et in venas discessit diditus ardor,
  23. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  24. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  25. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  26. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  27. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  28. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  29. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  30. significant, paulo si durior insinuarit
  31. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  32. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  33. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  34. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  35. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  36. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  37. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  38. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  39. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  40. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  41. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  42. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  43. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  44. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  45. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  46. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  47. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  48. in latebras acer corrupti corporis umor,
  49. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  50. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  51. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  52. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  53. cur eadem credis sine corpore in aperto
  54. cum validis ventis aetatem degere posse?
  55. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  56. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  57. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  58. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  59. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  60. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  61. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  62. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  63. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  64. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  65. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  66. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  67. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  68. usque adeo falsae rationi vera videtur
  69. res occurrere et effugium praecludere eunti
  70. ancipitique refutatu convincere falsum.
  71. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  72. et membratim vitalem deperdere sensum;
  73. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  74. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  75. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  76. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  77. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  78. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  79. introsum trahere et partis conducere in unum
  80. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  81. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  82. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  83. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  84. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  85. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  86. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  87. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  88. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  89. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  90. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  91. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  92. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  93. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  94. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  95. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  96. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  97. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  98. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  99. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  100. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  101. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  102. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  103. Denique corporis atque animi vivata potestas
  104. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  105. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  106. sola potest animi per se natura nec autem
  107. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  108. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  109. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  110. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  111. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  112. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  113. nec magnis intervallis primordia possunt
  114. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  115. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  116. haut possunt post mortem eiecta moveri
  117. propterea quia non simili ratione tenentur;
  118. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  119. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  120. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  121. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  122. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  123. dissolui sensus animi fateare necessest
  124. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  125. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  126. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  127. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  128. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  129. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  130. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  131. fundamenta foras manant animaeque per artus