De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  2. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  3. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  4. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  5. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  6. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  7. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  8. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  9. sic animum curas acris luctumque metumque;
  10. quare participem leti quoque convenit esse.
  11. quin etiam morbis in corporis avius errat
  12. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  13. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  14. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  15. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  16. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  17. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  18. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  19. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  20. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  21. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  22. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  23. et pariter mentem sanari corpus inani
  24. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  25. acris et in venas discessit diditus ardor,
  26. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  27. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  28. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  29. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  30. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  31. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  32. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  33. significant, paulo si durior insinuarit
  34. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  35. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  36. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  37. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  38. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  39. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  40. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  41. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  42. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  43. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  44. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  45. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  46. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  47. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  48. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  49. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  50. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  51. in latebras acer corrupti corporis umor,
  52. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  53. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  54. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  55. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  56. cur eadem credis sine corpore in aperto
  57. cum validis ventis aetatem degere posse?
  58. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  59. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  60. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  61. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  62. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  63. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  64. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  65. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  66. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  67. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  68. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  69. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  70. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  71. usque adeo falsae rationi vera videtur
  72. res occurrere et effugium praecludere eunti
  73. ancipitique refutatu convincere falsum.
  74. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  75. et membratim vitalem deperdere sensum;
  76. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  77. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  78. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  79. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  80. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  81. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  82. introsum trahere et partis conducere in unum
  83. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  84. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  85. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  86. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  87. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  88. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  89. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  90. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  91. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  92. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  93. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  94. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  95. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  96. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  97. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  98. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  99. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  100. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  101. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  102. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  103. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  104. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  105. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  106. Denique corporis atque animi vivata potestas
  107. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  108. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  109. sola potest animi per se natura nec autem
  110. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  111. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  112. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  113. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  114. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  115. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  116. nec magnis intervallis primordia possunt
  117. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  118. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  119. haut possunt post mortem eiecta moveri
  120. propterea quia non simili ratione tenentur;
  121. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  122. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  123. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  124. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  125. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  126. dissolui sensus animi fateare necessest
  127. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  128. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  129. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  130. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  131. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  132. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  133. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  134. fundamenta foras manant animaeque per artus
  135. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  136. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  137. dispertitam animae naturam exisse per artus
  138. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  139. quam prolapsa foras enaret in auras.
  140. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  141. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  142. ire anima ac toto solui de corpore tota
  143. et quasi supremo languescere tempore voltus
  144. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  145. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  146. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  147. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  148. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  149. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  150. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  151. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  152. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  153. non modo non omnem possit durare per aevom,
  154. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  155. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  156. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  157. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  158. verum deficere in certa regione locatam;
  159. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  160. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  161. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  162. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  163. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  164. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  165. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  166. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  167. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  168. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  169. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  170. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  171. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  172. Praeterea si inmortalis natura animaist
  173. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  174. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  175. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  176. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  177. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  178. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  179. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  180. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  181. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  182. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  183. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  184. si subito medium celeri praeciderit ictu
  185. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  186. dispertita procul dubio quoque vis animai
  187. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  188. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  189. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  190. falciferos memorant currus abscidere membra
  191. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  192. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  193. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  194. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  195. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  196. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  197. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  198. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  199. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  200. inde alius conatur adempto surgere crure,
  201. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  202. et caput abscisum calido viventeque trunco
  203. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  204. donec reliquias animai reddidit omnes.
  205. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  206. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  207. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  208. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  209. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  210. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  211. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  212. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  213. particulis animas? at ea ratione sequetur
  214. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  215. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  216. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  217. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  218. Praeterea si inmortalis natura animai
  219. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  220. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  221. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  222. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  223. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  224. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  225. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  226. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  227. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  228. inferri solitast animi vivata potestas
  229. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  230. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  231. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  232. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  233. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  234. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  235. expertis animas nec leti lege solutas;
  236. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  237. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  238. quod fieri totum contra manifesta docet res
  239. ita conexa est per venas viscera nervos
  240. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  241. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  242. et lapis oppressus subitis e frugibus
  243. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  244. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  245. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  246. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  247. permanare animam nobis per membra solere,
  248. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  249. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  250. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  251. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  252. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  253. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  254. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  255. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  256. particulae quibus haec animi natura creatur,
  257. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  258. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  259. quapropter neque natali privata videtur
  260. esse die natura animae nec funeris expers.
  261. Semina praeterea linquontur necne animai
  262. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  263. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  264. partibus amissis quoniam libata recessit.
  265. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  266. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  267. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  268. expirant atque unde animantum copia tanta
  269. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  270. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  271. vermibus et privas in corpora posse venire
  272. credis nec reputas cur milia multa animarum
  273. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  274. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  275. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  276. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  277. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  278. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  279. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  280. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  281. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  282. et mala multa animus contage fungitur eius.
  283. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  284. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  285. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  286. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  287. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  288. conexae neque consensu contagia fient.
  289. Denique cur acris violentia triste leonum
  290. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  291. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  292. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  293. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  294. si non, certa suo quia semine seminioque
  295. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  296. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  297. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  298. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  299. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  300. accipiter fugiens veniente columba,
  301. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  302. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  303. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  304. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  305. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  306. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  307. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  308. sin animas hominum dicent in corpora semper
  309. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  310. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  311. si non, certa suo quia semine seminioque
  312. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  313. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  314. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  315. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  316. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  317. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  318. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  319. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  320. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  321. an metuit conclusa manere in corpore putri
  322. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  323. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  324. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  325. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  326. expectare immortalis mortalia membra
  327. innumero numero certareque praeproperanter
  328. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  329. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  330. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  331. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  332. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  333. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  334. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  335. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  336. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  337. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  338. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  339. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  340. posset et innasci quavis in parte soleret,
  341. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  342. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  343. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  344. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  345. totum posse extra corpus durare genique.
  346. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  347. confiteare animam distractam in corpore toto.
  348. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  349. consentire putare et fungi mutua posse
  350. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  351. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  352. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  353. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  354. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  355. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  356. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  357. dissociare intus partis, ut materiai
  358. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  359. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  360. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  361. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  362. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  363. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  364. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  365. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  366. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  367. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  368. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  369. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  370. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  371. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  372. ---
  373. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  374. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  375. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  376. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  377. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  378. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  379. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  380. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  381. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  382. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  383. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  384. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  385. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  386. omnibus humanis esset terraque marique,
  387. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  388. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  389. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  390. accidere omnino poterit sensumque movere,
  391. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  392. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  393. distractast animi natura animaeque potestas,
  394. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  395. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  396. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  397. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  398. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  399. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  400. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  401. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  402. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  403. nam cum respicias inmensi temporis omne
  404. praeteritum spatium, tum motus materiai
  405. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  406. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  407. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  408. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  409. inter enim iectast vitai pausa vageque
  410. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  411. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  412. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  413. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  414. illum cui possint incommoda conciliari,
  415. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  416. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  417. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  418. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  419. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  420. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  421. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  422. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  423. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  424. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  425. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  426. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  427. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  428. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  429. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  430. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  431. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  432. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  433. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  434. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  435. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  436. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  437. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  438. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  439. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  440. aut in melle situm suffocari atque rigere
  441. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  442. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  443. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  444. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  445. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  446. non poteris factis florentibus esse tuisque
  447. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  448. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  449. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  450. iam desiderium rerum super insidet una.'
  451. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  452. dissoluant animi magno se angore metuque.
  453. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  454. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  455. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  456. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  457. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  458. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  459. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  460. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  461. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  462. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  463. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  464. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  465. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  466. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  467. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  468. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  469. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  470. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  471. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  472. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  473. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  474. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  475. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  476. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  477. maior enim turbae disiectus materiai
  478. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  479. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  480. Denique si vocem rerum natura repente.
  481. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  482. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  483. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  484. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  485. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  486. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  487. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  488. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  489. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  490. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  491. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  492. non potius vitae finem facis atque laboris?
  493. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  494. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  495. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  496. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  497. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  498. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  499. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  500. naturam et veram verbis exponere causam?
  501. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  502. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  503. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  504. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  505. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  506. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  507. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  508. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  509. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  510. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  511. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  512. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  513. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  514. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  515. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  516. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  517. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  518. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  519. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  520. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  521. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  522. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  523. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  524. temporis exponit post mortem denique nostram.
  525. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  526. quicquam, non omni somno securius exstat?
  527. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  528. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  529. nec miser inpendens magnum timet saxum
  530. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  531. sed magis in vita divom metus urget inanis
  532. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  533. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  534. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  535. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  536. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  537. qui non sola novem dispessis iugera membris
  538. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  539. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  540. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  541. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  542. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  543. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  544. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  545. qui petere a populo fasces saevasque secures
  546. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  547. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  548. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  549. hoc est adverso nixantem trudere monte
  550. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  551. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  552. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  553. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  554. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  555. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  556. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  557. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  558. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  559. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  560. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  561. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  562. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  563. sed metus in vita poenarum pro male factis
  564. est insignibus insignis scelerisque luela,
  565. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  566. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  567. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  568. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  569. nec videt interea qui terminus esse malorum
  570. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  571. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  572. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  573. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  574. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  575. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  576. inde alii multi reges rerumque potentes
  577. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  578. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  579. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  580. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  581. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  582. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  583. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  584. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  585. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  586. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  587. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  588. denique Democritum post quam matura vetustas
  589. admonuit memores motus languescere mentis,
  590. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  591. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  592. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  593. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  594. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  595. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  596. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  597. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  598. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  599. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  600. ebrius urgeris multis miser undique curis
  601. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  602. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  603. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  604. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  605. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  606. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  607. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  608. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  609. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  610. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  611. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  612. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  613. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  614. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  615. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  616. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  617. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  618. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  619. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  620. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  621. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  622. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  623. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  624. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  625. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  626. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  627. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  628. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  629. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  630. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  631. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  632. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  633. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  634. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  635. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  636. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  637. tempore de mortis nec delibare valemus,
  638. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  639. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  640. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  641. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  642. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  643. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  111. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  112. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  113. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  114. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  115. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  116. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  117. tertia pars nulla possit ratione videri.
  118. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  119. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  120. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  121. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  122. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  123. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  124. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  125. habrotonique graves et tristia centaurea,
  126. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  127. ---
  128. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  129. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  130. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  131. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  132. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  133. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  134. quae multis formata modis sublime feruntur,
  135. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  136. cernimus et mundi speciem violare serenam
  137. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  138. ora volare videntur et umbram ducere late,
  139. inter dum magni montes avolsaque saxa
  140. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  141. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  142. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  143. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  144. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  145. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  146. ---
  147. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  148. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  149. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  150. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  151. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  152. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  153. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  154. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  155. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  156. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  157. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  158. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  159. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  160. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  161. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  162. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  163. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  164. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  165. sic ab rebus item simili ratione necessest
  166. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  167. multa modis multis in cunctas undique partis;
  168. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  169. res ibi respondent simili forma atque colore.
  170. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  171. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  172. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  173. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  174. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  175. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  176. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  177. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  178. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  179. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  180. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  181. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  182. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  183. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  184. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  185. Principio persaepe levis res atque minutis
  186. corporibus factas celeris licet esse videre.
  187. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  188. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  189. quae quasi cuduntur perque intervallum
  190. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  191. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  192. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  193. qua propter simulacra pari ratione necessest
  194. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  195. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  196. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  197. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  198. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  199. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  200. et quasi permanare per intervallum.
  201. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  202. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  203. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  204. per totum caeli spatium diffundere sese
  205. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  206. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  207. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  208. quone vides citius debere et longius ire
  209. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  210. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  211. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  212. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  213. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  214. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  215. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  216. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  217. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  218. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  219. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  220. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  221. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  222. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  223. nec variae cessant voces volitare per auras.
  224. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  225. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  226. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  227. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  228. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  229. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  230. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  231. cernere odorari licet et sentire sonare.
  232. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  233. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  234. cernitur in luce et claro candore, necessest
  235. consimili causa tactum visumque moveri.
  236. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  237. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  238. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  239. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  240. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  241. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  242. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  243. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  244. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  245. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  246. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  247. efficit ut videamus et internoscere curat;
  248. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  249. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  250. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  251. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  252. propterea fit uti videamus quam procul absit
  253. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  254. et nostros oculos perterget longior aura,
  255. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  256. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  257. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  258. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  259. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  260. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  261. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  262. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  263. particulam venti sentire et frigoris eius,
  264. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  265. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  266. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  267. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  268. tangimus extremum saxi summumque colorem
  269. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  270. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  271. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  272. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  273. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  274. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  275. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  276. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  277. primus enim citra postes tum cernitur ,
  278. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  279. post extraria lux oculos perterget et
  280. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  281. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  282. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  283. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  284. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  285. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  286. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  287. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  288. atque alium prae se propellens volvit,
  289. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  290. distare ab speculo tantum semota videtur.
  291. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  292. ---
  293. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  294. binis quoniam res confit utraque.
  295. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  296. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  297. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  298. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  299. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  300. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  301. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  302. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  303. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  304. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  305. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  306. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  307. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  308. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  309. omnia per flexos aditus educta licebit
  310. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  311. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  312. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  313. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  314. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  315. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  316. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  317. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  318. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  319. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  320. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  321. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  322. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  323. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  324. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  325. omnia quandoquidem cogit natura referri
  326. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  327. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  328. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  329. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  330. per purum simulacra feruntur
  331. et feriunt oculos turbantia composituras.
  332. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  333. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  334. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  335. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  336. arquati, quia luroris de corpore eorum
  337. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  338. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  339. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  340. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  341. propterea quia, cum propior caliginis
  342. ater init oculos prior et possedit apertos,
  343. insequitur candens confestim lucidus ,
  344. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  345. illius; nam multis partibus hic est
  346. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  347. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  348. atque pate fecit, quas ante obsederat
  349. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  350. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  351. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  352. propterea quia posterior caliginis
  353. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  354. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  355. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  356. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  357. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  358. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  359. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  360. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  361. per multum quia dum simulacra feruntur,
  362. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  363. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  364. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  365. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  366. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  367. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  368. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  369. si credis privatum lumine posse
  370. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  371. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  372. id quod nos umbram perhibere .
  373. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  374. lumine privatur solis qua cumque meantes
  375. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  376. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  377. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  378. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  379. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  380. propterea facile et spoliatur lumine terra
  381. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  382. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  383. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  384. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  385. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  386. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  387. hoc animi demum ratio discernere debet,
  388. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  389. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  390. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  391. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  392. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  393. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  394. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  395. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  396. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  397. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  398. solque pari ratione manere et luna videtur
  399. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  400. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  401. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  402. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  403. atria versari et circum cursare columnae
  404. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  405. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  406. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  407. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  408. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  409. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  410. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  411. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  412. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  413. inter eos solemque iacent immania ponti
  414. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  415. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  416. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  417. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  418. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  419. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  420. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  421. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  422. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  423. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  424. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  425. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  426. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  427. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  428. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  429. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  430. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  431. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  432. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  433. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  434. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  435. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  436. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  437. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  438. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  439. at maris ignaris in portu clauda videntur
  440. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  441. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  442. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  443. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  444. omnia converti sursumque supina reverti
  445. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  446. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  447. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  448. labier adversum nimbos atque ire superne
  449. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  450. At si forte oculo manus uni subdita supter
  451. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  452. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  453. bina lucernarum florentia lumina flammis
  454. binaque per totas aedis geminare supellex
  455. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  456. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  457. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  458. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  459. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  460. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  461. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  462. mutare et campos pedibus transire videmur,
  463. et sonitus audire, severa silentia noctis
  464. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  465. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  466. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  467. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  468. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  469. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  470. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  471. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  472. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  473. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  474. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  475. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  476. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  477. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  478. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  479. notitiam veri quae res falsique crearit
  480. et dubium certo quae res differre probarit.
  481. invenies primis ab sensibus esse creatam
  482. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  483. nam maiore fide debet reperirier illud,
  484. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  485. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  486. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  487. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  488. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  489. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  490. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  491. an confutabunt nares oculive revincent?
  492. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  493. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  494. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  495. et seorsum varios rerum sentire colores
  496. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  497. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  498. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  499. non possint alios alii convincere sensus.
  500. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  501. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  502. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  503. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  504. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  505. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  506. reddere mendose causas utriusque figurae,
  507. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  508. et violare fidem primam et convellere tota
  509. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  510. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  511. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  512. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint