De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  2. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  3. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  4. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  5. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  6. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  7. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  8. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  9. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  10. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  11. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  12. sic animum curas acris luctumque metumque;
  13. quare participem leti quoque convenit esse.
  14. quin etiam morbis in corporis avius errat
  15. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  16. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  17. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  18. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  19. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  20. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  21. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  22. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  23. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  24. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  25. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  26. et pariter mentem sanari corpus inani
  27. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  28. acris et in venas discessit diditus ardor,
  29. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  30. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  31. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  32. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  33. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  34. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  35. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  36. significant, paulo si durior insinuarit
  37. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  38. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  39. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  40. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  41. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  42. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  43. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  44. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  45. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  46. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  47. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  48. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  49. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  50. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  51. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  52. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  53. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  54. in latebras acer corrupti corporis umor,
  55. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  56. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  57. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  58. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  59. cur eadem credis sine corpore in aperto
  60. cum validis ventis aetatem degere posse?
  61. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  62. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  63. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  64. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  65. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  66. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  67. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  68. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  69. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  70. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  71. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  72. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  73. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  74. usque adeo falsae rationi vera videtur
  75. res occurrere et effugium praecludere eunti
  76. ancipitique refutatu convincere falsum.
  77. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  78. et membratim vitalem deperdere sensum;
  79. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  80. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  81. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  82. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  83. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  84. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  85. introsum trahere et partis conducere in unum
  86. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  87. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  88. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  89. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  90. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  91. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  92. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  93. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  94. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  95. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  96. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  97. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  98. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  99. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  100. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  101. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  102. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  103. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  104. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  105. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  106. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  107. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  108. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  109. Denique corporis atque animi vivata potestas
  110. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  111. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  112. sola potest animi per se natura nec autem
  113. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  114. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  115. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  116. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  117. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  118. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  119. nec magnis intervallis primordia possunt
  120. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  121. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  122. haut possunt post mortem eiecta moveri
  123. propterea quia non simili ratione tenentur;
  124. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  125. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  126. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  127. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  128. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  129. dissolui sensus animi fateare necessest
  130. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  131. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  132. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  133. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  134. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  135. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  136. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  137. fundamenta foras manant animaeque per artus
  138. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  139. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  140. dispertitam animae naturam exisse per artus
  141. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  142. quam prolapsa foras enaret in auras.
  143. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  144. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  145. ire anima ac toto solui de corpore tota
  146. et quasi supremo languescere tempore voltus
  147. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  148. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  149. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  150. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  151. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  152. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  153. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  154. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  155. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  156. non modo non omnem possit durare per aevom,
  157. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  158. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  159. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  160. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  161. verum deficere in certa regione locatam;
  162. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  163. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  164. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  165. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  166. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  167. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  168. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  169. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  170. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  171. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  172. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  173. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  174. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  175. Praeterea si inmortalis natura animaist
  176. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  177. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  178. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  179. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  180. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  181. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  182. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  183. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  184. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  185. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  186. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  187. si subito medium celeri praeciderit ictu
  188. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  189. dispertita procul dubio quoque vis animai
  190. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  191. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  192. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  193. falciferos memorant currus abscidere membra
  194. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  195. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  196. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  197. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  198. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  199. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  200. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  201. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  202. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  203. inde alius conatur adempto surgere crure,
  204. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  205. et caput abscisum calido viventeque trunco
  206. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  207. donec reliquias animai reddidit omnes.
  208. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  209. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  210. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  211. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  212. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  213. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  214. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  215. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  216. particulis animas? at ea ratione sequetur
  217. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  218. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  219. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  220. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  221. Praeterea si inmortalis natura animai
  222. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  223. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  224. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  225. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  226. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  227. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  228. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  229. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  230. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  231. inferri solitast animi vivata potestas
  232. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  233. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  234. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  235. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  236. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  237. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  238. expertis animas nec leti lege solutas;
  239. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  240. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  241. quod fieri totum contra manifesta docet res
  242. ita conexa est per venas viscera nervos
  243. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  244. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  245. et lapis oppressus subitis e frugibus
  246. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  247. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  248. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  249. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  250. permanare animam nobis per membra solere,
  251. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  252. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  253. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  254. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  255. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  256. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  257. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  258. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  259. particulae quibus haec animi natura creatur,
  260. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  261. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  262. quapropter neque natali privata videtur
  263. esse die natura animae nec funeris expers.
  264. Semina praeterea linquontur necne animai
  265. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  266. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  267. partibus amissis quoniam libata recessit.
  268. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  269. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  270. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  271. expirant atque unde animantum copia tanta
  272. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  273. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  274. vermibus et privas in corpora posse venire
  275. credis nec reputas cur milia multa animarum