De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  2. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  3. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  4. extorres idem patria longeque fugati
  5. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  6. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  7. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  8. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  9. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  10. acrius advertunt animos ad religionem.
  11. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  12. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  13. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  14. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  15. denique avarities et honorum caeca cupido,
  16. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  17. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  18. noctes atque dies niti praestante labore
  19. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  20. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  21. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  22. semota ab dulci vita stabilique videtur
  23. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  24. unde homines dum se falso terrore coacti
  25. effugisse volunt longe longeque remosse,
  26. sanguine civili rem conflant divitiasque
  27. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  28. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  29. et consanguineum mensas odere timentque.
  30. consimili ratione ab eodem saepe timore
  31. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  32. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  33. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  34. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  35. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  36. percipit humanos odium lucisque videndae,
  37. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  38. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  39. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  40. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  41. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  42. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  43. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  44. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  45. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  46. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  47. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  48. non radii solis neque lucida tela diei
  49. discutiant, sed naturae species ratioque.
  50. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  51. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  52. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  53. atque oculei partes animantis totius extant.
  54. ---
  55. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  56. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  57. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  58. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  59. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  60. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  61. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  62. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  63. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  64. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  65. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  66. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  67. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  68. in nullo caput interea sit forte dolore.
  69. Praeterea molli cum somno dedita membra
  70. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  71. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  72. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  73. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  74. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  75. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  76. principio fit uti detracto corpore multo
  77. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  78. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  79. diffugere forasque per os est editus ,
  80. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  81. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  82. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  83. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  84. semina, curare in membris ut vita moretur.
  85. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  86. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  87. quapropter quoniam est animi natura reperta
  88. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  89. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  90. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  91. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  92. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  93. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  94. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  95. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  96. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  97. idque situm media regione in pectoris haeret.
  98. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  99. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  100. cetera pars animae per totum dissita corpus
  101. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  102. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  103. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  104. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  105. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  106. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  107. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  108. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  109. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  110. consentire animam totam per membra videmus
  111. sudoresque ita palloremque existere toto
  112. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  113. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  114. denique concidere ex animi terrore videmus
  115. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  116. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  117. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  118. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  119. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  120. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  121. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  122. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  123. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  124. corporea natura animum constare animamque?
  125. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  126. consentire animum nobis in corpore cernis.
  127. si minus offendit vitam vis horrida teli
  128. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  129. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  130. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  131. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  132. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  133. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  134. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  135. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  136. principio esse aio persuptilem atque minutis
  137. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  138. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  139. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  140. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  141. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  142. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  143. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  144. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  145. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  146. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  147. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  148. at contra mellis constantior est natura
  149. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  150. haeret enim inter se magis omnis materiai
  151. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  152. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  153. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  154. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  155. at contra lapidum coniectum spicarumque
  156. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  157. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  158. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  159. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  160. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  161. mobilis egregie, perquam constare necessest
  162. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  163. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  164. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  165. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  166. quam tenui constet textura quamque loco se
  167. contineat parvo, si possit conglomerari,
  168. quod simul atque hominem leti secura quies est
  169. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  170. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  171. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  172. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  173. ergo animam totam perparvis esse necessest
  174. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  175. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  176. extima membrorum circumcaesura tamen se
  177. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  178. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  179. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  180. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  181. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  182. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  183. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  184. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  185. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  186. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  187. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  188. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  189. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  190. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  191. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  192. rara quod eius enim constat natura, necessest
  193. inter eum primordia multa moveri.
  194. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  195. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  196. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  197. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  198. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  199. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  200. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  201. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  202. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  203. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  204. inde calor motus et venti caeca potestas
  205. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  206. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  207. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  208. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  209. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  210. permanare malum, quin omnia perturbentur
  211. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  212. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  213. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  214. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  215. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  216. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  217. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  218. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  219. inter enim cursant primordia principiorum
  220. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  221. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  222. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  223. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  224. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  225. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  226. sic calor atque et venti caeca potestas
  227. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  228. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  229. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  230. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  231. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  232. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  233. quod genus in nostris membris et corpore toto
  234. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  235. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  236. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  237. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  238. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  239. consimili ratione necessest ventus et
  240. et calor inter se vigeant commixta per artus
  241. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  242. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  243. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  244. interemant sensum diductaque solvant.
  245. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  246. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  247. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  248. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  249. est etiam quoque pacati status ille,
  250. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  251. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  252. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  253. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  254. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  255. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  256. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  257. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  258. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  259. at natura boum placido magis vivit
  260. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  261. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  262. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  263. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  264. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  265. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  266. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  267. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  268. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  269. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  270. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  271. inque aliis rebus multis differre necessest
  272. naturas hominum varias moresque sequacis;
  273. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  274. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  275. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  276. illud in his rebus video firmare potesse,
  277. usque adeo naturarum vestigia linqui
  278. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  279. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  280. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  281. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  282. nam communibus inter se radicibus haerent
  283. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  284. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  285. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  286. sic animi atque animae naturam corpore toto
  287. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  288. inplexis ita principiis ab origine prima
  289. inter se fiunt consorti praedita vita,
  290. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  291. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  292. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  293. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  294. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  295. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  296. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  297. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  298. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  299. discidium possunt artus perferre relicti,
  300. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  301. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  302. mutua vitalis discunt contagia motus,
  303. maternis etiam membris alvoque reposta,
  304. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  305. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  306. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  307. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  308. atque animam credit permixtam corpore toto
  309. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  310. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  311. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  312. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  313. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  314. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  315. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  316. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  317. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  318. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  319. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  320. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  321. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  322. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  323. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  324. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  325. iam magis exemptis oculis debere videtur
  326. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  327. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  328. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  329. corporis atque animi primordia singula primis
  330. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  331. nam cum multo sunt animae elementa minora
  332. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  333. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  334. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  335. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  336. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  337. intervalla tenere exordia prima animai.
  338. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  339. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  340. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  341. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  342. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  343. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  344. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  345. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  346. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  347. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  348. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  349. quam primordia sentiscant concussa animai,
  350. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  351. et quam in his intervallis tuditantia possint
  352. concursare coire et dissultare vicissim.
  353. Et magis est animus vitai claustra
  354. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  355. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  356. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  357. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  358. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  359. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  360. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  361. truncus adempta anima circum membrisque remota
  362. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  363. si non omnimodis, at magna parte animai
  364. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  365. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  366. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  367. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  368. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  369. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  370. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  371. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  372. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  373. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  374. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  375. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  376. conquisita diu dulcique reperta labore
  377. digna tua pergam disponere carmina vita.
  378. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  379. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  380. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  381. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  382. Principio quoniam tenuem constare minutis
  383. corporibus docui multoque minoribus esse
  384. principiis factam quam liquidus umor aquai
  385. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  386. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  387. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  388. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  389. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  390. nam procul haec dubio nobis simulacra
  391. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  392. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  393. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  394. crede animam quoque diffundi multoque perire
  395. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  396. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  397. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  398. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  399. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  400. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  401. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  402. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  403. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  404. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  405. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  406. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  407. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  408. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  409. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  410. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  411. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  412. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  413. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  414. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  415. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  416. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  417. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  418. sic animum curas acris luctumque metumque;
  419. quare participem leti quoque convenit esse.
  420. quin etiam morbis in corporis avius errat
  421. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  422. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  423. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  424. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  425. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  426. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  427. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  428. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  429. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  430. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  431. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  432. et pariter mentem sanari corpus inani
  433. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  434. acris et in venas discessit diditus ardor,
  435. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  436. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  437. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  438. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  439. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  440. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  441. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  442. significant, paulo si durior insinuarit
  443. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  444. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  445. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  446. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  447. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  448. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  449. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  450. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  451. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  452. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  453. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  454. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  455. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  456. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  457. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  458. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  459. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  460. in latebras acer corrupti corporis umor,
  461. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  462. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  463. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  464. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  465. cur eadem credis sine corpore in aperto
  466. cum validis ventis aetatem degere posse?
  467. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  468. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  469. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  470. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  471. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  472. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  473. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  474. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  475. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  476. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  477. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  478. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  479. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  480. usque adeo falsae rationi vera videtur
  481. res occurrere et effugium praecludere eunti
  482. ancipitique refutatu convincere falsum.
  483. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  484. et membratim vitalem deperdere sensum;
  485. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  486. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  487. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  488. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  489. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  490. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  491. introsum trahere et partis conducere in unum
  492. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  493. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  494. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  495. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  496. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  497. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  498. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  499. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  500. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  501. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  502. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  503. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  504. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  505. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  506. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  507. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  508. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  509. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  510. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  511. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  512. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  513. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  514. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  515. Denique corporis atque animi vivata potestas
  516. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  517. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  518. sola potest animi per se natura nec autem
  519. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  520. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  521. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  522. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  523. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  524. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  525. nec magnis intervallis primordia possunt
  526. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  527. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  528. haut possunt post mortem eiecta moveri
  529. propterea quia non simili ratione tenentur;
  530. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  531. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  532. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  533. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  534. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  535. dissolui sensus animi fateare necessest
  536. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  537. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  538. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  539. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  540. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  541. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  542. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  543. fundamenta foras manant animaeque per artus
  544. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  545. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  546. dispertitam animae naturam exisse per artus
  547. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  548. quam prolapsa foras enaret in auras.
  549. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  550. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  551. ire anima ac toto solui de corpore tota
  552. et quasi supremo languescere tempore voltus
  553. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  554. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  555. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  556. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  557. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  558. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  559. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  560. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  561. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  562. non modo non omnem possit durare per aevom,
  563. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  564. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  565. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  566. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  567. verum deficere in certa regione locatam;
  568. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  569. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  570. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  571. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  572. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  573. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  574. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  575. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  576. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  577. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  578. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  579. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  580. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  581. Praeterea si inmortalis natura animaist
  582. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  583. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  584. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  585. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  586. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  587. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  588. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  589. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  590. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  591. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  592. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  593. si subito medium celeri praeciderit ictu
  594. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  595. dispertita procul dubio quoque vis animai
  596. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  597. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  598. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  599. falciferos memorant currus abscidere membra
  600. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  601. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  602. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  603. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  604. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  605. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  606. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  607. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  608. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  609. inde alius conatur adempto surgere crure,
  610. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  611. et caput abscisum calido viventeque trunco
  612. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  613. donec reliquias animai reddidit omnes.
  614. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  615. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  616. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  617. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  618. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  619. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  620. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  621. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  622. particulis animas? at ea ratione sequetur
  623. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  624. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  625. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  626. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  627. Praeterea si inmortalis natura animai
  628. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  629. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  630. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  631. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  632. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  633. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  634. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  635. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  636. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  637. inferri solitast animi vivata potestas
  638. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  639. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  640. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  641. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  642. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  643. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  644. expertis animas nec leti lege solutas;
  645. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  646. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  647. quod fieri totum contra manifesta docet res
  648. ita conexa est per venas viscera nervos
  649. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  650. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  651. et lapis oppressus subitis e frugibus
  652. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  653. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  654. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  655. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  656. permanare animam nobis per membra solere,
  657. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  658. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  659. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  660. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  661. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  662. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  663. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  664. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  665. particulae quibus haec animi natura creatur,
  666. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  667. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  668. quapropter neque natali privata videtur
  669. esse die natura animae nec funeris expers.
  670. Semina praeterea linquontur necne animai
  671. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  672. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  673. partibus amissis quoniam libata recessit.
  674. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  675. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  676. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  677. expirant atque unde animantum copia tanta
  678. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  679. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  680. vermibus et privas in corpora posse venire
  681. credis nec reputas cur milia multa animarum
  682. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  683. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  684. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  685. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  686. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  687. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  688. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  689. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  690. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  691. et mala multa animus contage fungitur eius.
  692. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  693. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  694. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  695. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  696. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  697. conexae neque consensu contagia fient.
  698. Denique cur acris violentia triste leonum
  699. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  700. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  701. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  702. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  703. si non, certa suo quia semine seminioque
  704. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  705. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  706. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  707. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  708. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  709. accipiter fugiens veniente columba,
  710. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  711. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  712. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  713. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  714. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  715. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  716. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  717. sin animas hominum dicent in corpora semper
  718. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  719. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  720. si non, certa suo quia semine seminioque
  721. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  722. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  723. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  724. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  725. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  726. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  727. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  728. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  729. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  730. an metuit conclusa manere in corpore putri
  731. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  732. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  733. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  734. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  735. expectare immortalis mortalia membra
  736. innumero numero certareque praeproperanter
  737. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  738. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  739. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  740. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  741. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  742. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  743. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  744. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  745. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  746. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  747. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  748. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  749. posset et innasci quavis in parte soleret,
  750. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  751. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  752. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  753. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  754. totum posse extra corpus durare genique.
  755. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  756. confiteare animam distractam in corpore toto.
  757. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  758. consentire putare et fungi mutua posse
  759. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  760. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  761. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  762. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  763. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  764. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  765. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  766. dissociare intus partis, ut materiai
  767. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  768. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  769. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  770. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  771. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  772. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  773. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  774. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  775. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  776. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  777. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  778. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  779. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  780. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  781. ---
  782. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,