De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  2. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  3. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  4. extorres idem patria longeque fugati
  5. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  6. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  7. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  8. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  9. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  10. acrius advertunt animos ad religionem.
  11. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  12. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  13. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  14. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  15. denique avarities et honorum caeca cupido,
  16. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  17. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  18. noctes atque dies niti praestante labore
  19. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  20. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  21. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  22. semota ab dulci vita stabilique videtur
  23. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  24. unde homines dum se falso terrore coacti
  25. effugisse volunt longe longeque remosse,
  26. sanguine civili rem conflant divitiasque
  27. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  28. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  29. et consanguineum mensas odere timentque.
  30. consimili ratione ab eodem saepe timore
  31. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  32. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  33. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  34. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  35. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  36. percipit humanos odium lucisque videndae,
  37. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  38. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  39. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  40. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  41. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  42. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  43. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  44. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  45. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  46. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  47. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  48. non radii solis neque lucida tela diei
  49. discutiant, sed naturae species ratioque.
  50. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  51. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  52. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  53. atque oculei partes animantis totius extant.
  54. ---
  55. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  56. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  57. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  58. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  59. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  60. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  61. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  62. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  63. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  64. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  65. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  66. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  67. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  68. in nullo caput interea sit forte dolore.
  69. Praeterea molli cum somno dedita membra
  70. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  71. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  72. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  73. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  74. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  75. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  76. principio fit uti detracto corpore multo
  77. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  78. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  79. diffugere forasque per os est editus ,
  80. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  81. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  82. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  83. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  84. semina, curare in membris ut vita moretur.
  85. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  86. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  87. quapropter quoniam est animi natura reperta
  88. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  89. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  90. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  91. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  92. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  93. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  94. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  95. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  96. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  97. idque situm media regione in pectoris haeret.
  98. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  99. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  100. cetera pars animae per totum dissita corpus
  101. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  102. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  103. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  104. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  105. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  106. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  107. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  108. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  109. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  110. consentire animam totam per membra videmus
  111. sudoresque ita palloremque existere toto
  112. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  113. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  114. denique concidere ex animi terrore videmus
  115. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  116. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  117. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  118. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  119. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  120. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  121. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  122. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  123. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  124. corporea natura animum constare animamque?
  125. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  126. consentire animum nobis in corpore cernis.
  127. si minus offendit vitam vis horrida teli
  128. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  129. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  130. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  131. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  132. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  133. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  134. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  135. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  136. principio esse aio persuptilem atque minutis
  137. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  138. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  139. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  140. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  141. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  142. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  143. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  144. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  145. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  146. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  147. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  148. at contra mellis constantior est natura
  149. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  150. haeret enim inter se magis omnis materiai
  151. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  152. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  153. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  154. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  155. at contra lapidum coniectum spicarumque
  156. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  157. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  158. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  159. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  160. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  161. mobilis egregie, perquam constare necessest
  162. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  163. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  164. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  165. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  166. quam tenui constet textura quamque loco se
  167. contineat parvo, si possit conglomerari,
  168. quod simul atque hominem leti secura quies est
  169. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  170. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  171. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  172. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  173. ergo animam totam perparvis esse necessest
  174. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  175. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  176. extima membrorum circumcaesura tamen se