De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  2. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  3. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  4. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  5. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  6. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  7. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  8. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  9. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  10. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  11. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  12. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  13. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  14. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  15. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  16. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  17. sic animum curas acris luctumque metumque;
  18. quare participem leti quoque convenit esse.
  19. quin etiam morbis in corporis avius errat
  20. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  21. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  22. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  23. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  24. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  25. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  26. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  27. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  28. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  29. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  30. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  31. et pariter mentem sanari corpus inani
  32. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  33. acris et in venas discessit diditus ardor,
  34. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  35. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  36. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  37. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  38. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  39. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  40. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  41. significant, paulo si durior insinuarit
  42. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  43. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  44. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  45. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  46. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  47. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  48. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  49. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  50. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  51. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  52. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  53. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  54. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  55. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  56. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  57. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  58. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  59. in latebras acer corrupti corporis umor,
  60. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  61. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  62. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  63. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  64. cur eadem credis sine corpore in aperto
  65. cum validis ventis aetatem degere posse?
  66. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  67. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  68. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  69. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  70. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  71. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  72. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  73. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  74. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  75. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  76. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  77. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  78. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  79. usque adeo falsae rationi vera videtur
  80. res occurrere et effugium praecludere eunti
  81. ancipitique refutatu convincere falsum.
  82. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  83. et membratim vitalem deperdere sensum;
  84. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  85. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  86. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  87. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  88. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  89. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  90. introsum trahere et partis conducere in unum
  91. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  92. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  93. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  94. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  95. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  96. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  97. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  98. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  99. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  100. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  101. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  102. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  103. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  104. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  105. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  106. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  107. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  108. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  109. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  110. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  111. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  112. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  113. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  114. Denique corporis atque animi vivata potestas
  115. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  116. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  117. sola potest animi per se natura nec autem
  118. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  119. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  120. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  121. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  122. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  123. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  124. nec magnis intervallis primordia possunt
  125. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  126. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  127. haut possunt post mortem eiecta moveri
  128. propterea quia non simili ratione tenentur;
  129. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  130. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  131. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  132. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  133. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  134. dissolui sensus animi fateare necessest
  135. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  136. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  137. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  138. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  139. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  140. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  141. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  142. fundamenta foras manant animaeque per artus
  143. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  144. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  145. dispertitam animae naturam exisse per artus
  146. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  147. quam prolapsa foras enaret in auras.
  148. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  149. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  150. ire anima ac toto solui de corpore tota
  151. et quasi supremo languescere tempore voltus
  152. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  153. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  154. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  155. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  156. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  157. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  158. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  159. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  160. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  161. non modo non omnem possit durare per aevom,
  162. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  163. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  164. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  165. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  166. verum deficere in certa regione locatam;
  167. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  168. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  169. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  170. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  171. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  172. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  173. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  174. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  175. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  176. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  177. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  178. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  179. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  180. Praeterea si inmortalis natura animaist
  181. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  182. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  183. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  184. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  185. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  186. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  187. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  188. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  189. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  190. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  191. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  192. si subito medium celeri praeciderit ictu
  193. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  194. dispertita procul dubio quoque vis animai
  195. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  196. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  197. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  198. falciferos memorant currus abscidere membra
  199. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  200. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  201. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  202. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  203. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  204. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  205. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  206. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  207. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  208. inde alius conatur adempto surgere crure,
  209. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  210. et caput abscisum calido viventeque trunco
  211. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  212. donec reliquias animai reddidit omnes.
  213. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  214. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  215. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  216. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  217. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  218. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  219. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  220. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  221. particulis animas? at ea ratione sequetur
  222. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  223. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  224. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  225. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  226. Praeterea si inmortalis natura animai
  227. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  228. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  229. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  230. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  231. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  232. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  233. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  234. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.