De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  2. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  3. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  4. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  5. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  6. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  7. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  8. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  9. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  10. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  11. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  12. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  13. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  14. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  15. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  16. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  17. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  18. sic animum curas acris luctumque metumque;
  19. quare participem leti quoque convenit esse.
  20. quin etiam morbis in corporis avius errat
  21. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  22. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  23. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  24. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  25. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  26. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  27. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  28. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  29. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  30. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  31. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  32. et pariter mentem sanari corpus inani
  33. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  34. acris et in venas discessit diditus ardor,
  35. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  36. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  37. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  38. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  39. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  40. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  41. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  42. significant, paulo si durior insinuarit
  43. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  44. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  45. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  46. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  47. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  48. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  49. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  50. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  51. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  52. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  53. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  54. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  55. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  56. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  57. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  58. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  59. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  60. in latebras acer corrupti corporis umor,
  61. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  62. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  63. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  64. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  65. cur eadem credis sine corpore in aperto
  66. cum validis ventis aetatem degere posse?
  67. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  68. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  69. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  70. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  71. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  72. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  73. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  74. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  75. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  76. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  77. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  78. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  79. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  80. usque adeo falsae rationi vera videtur
  81. res occurrere et effugium praecludere eunti
  82. ancipitique refutatu convincere falsum.
  83. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  84. et membratim vitalem deperdere sensum;
  85. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  86. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  87. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  88. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  89. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  90. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  91. introsum trahere et partis conducere in unum
  92. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  93. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  94. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  95. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  96. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  97. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  98. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  99. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  100. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  101. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  102. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  103. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  104. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  105. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  106. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  107. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  108. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  109. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  110. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  111. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  112. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  113. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  114. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  115. Denique corporis atque animi vivata potestas
  116. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  117. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  118. sola potest animi per se natura nec autem
  119. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  120. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  121. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  122. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  123. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  124. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  125. nec magnis intervallis primordia possunt
  126. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  127. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  128. haut possunt post mortem eiecta moveri
  129. propterea quia non simili ratione tenentur;
  130. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  131. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  132. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  133. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  134. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  135. dissolui sensus animi fateare necessest
  136. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  137. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  138. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  139. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  140. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  141. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  142. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  143. fundamenta foras manant animaeque per artus
  144. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  145. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  146. dispertitam animae naturam exisse per artus
  147. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  148. quam prolapsa foras enaret in auras.
  149. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  150. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  151. ire anima ac toto solui de corpore tota