De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  2. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  3. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  4. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  5. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  6. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  7. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  8. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  9. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  10. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  11. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  12. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  13. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  14. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  15. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  16. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  17. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  18. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  19. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  20. sic animum curas acris luctumque metumque;
  21. quare participem leti quoque convenit esse.
  22. quin etiam morbis in corporis avius errat
  23. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  24. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  25. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  26. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  27. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  28. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  29. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  30. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  31. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  32. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  33. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  34. et pariter mentem sanari corpus inani
  35. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  36. acris et in venas discessit diditus ardor,
  37. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  38. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  39. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  40. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  41. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  42. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  43. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  44. significant, paulo si durior insinuarit
  45. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  46. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  47. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  48. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  49. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  50. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  51. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  52. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  53. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  54. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  55. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  56. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  57. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  58. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  59. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  60. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  61. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  62. in latebras acer corrupti corporis umor,
  63. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  64. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  65. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  66. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  67. cur eadem credis sine corpore in aperto
  68. cum validis ventis aetatem degere posse?
  69. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  70. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  71. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  72. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  73. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  74. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  75. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  76. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  77. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  78. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  79. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  80. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  81. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  82. usque adeo falsae rationi vera videtur
  83. res occurrere et effugium praecludere eunti
  84. ancipitique refutatu convincere falsum.
  85. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  86. et membratim vitalem deperdere sensum;
  87. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  88. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  89. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  90. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  91. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  92. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  93. introsum trahere et partis conducere in unum
  94. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  95. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  96. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  97. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  98. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  99. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  100. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  101. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  102. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  103. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  104. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  105. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  106. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  107. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  108. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  109. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  110. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  111. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  112. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  113. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  114. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  115. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  116. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  117. Denique corporis atque animi vivata potestas
  118. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  119. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  120. sola potest animi per se natura nec autem
  121. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  122. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  123. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  124. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  125. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  126. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  127. nec magnis intervallis primordia possunt
  128. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  129. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  130. haut possunt post mortem eiecta moveri
  131. propterea quia non simili ratione tenentur;
  132. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  133. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  134. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  135. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  136. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  137. dissolui sensus animi fateare necessest
  138. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  139. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  140. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  141. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  142. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  143. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  144. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  145. fundamenta foras manant animaeque per artus
  146. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  147. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  148. dispertitam animae naturam exisse per artus
  149. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  150. quam prolapsa foras enaret in auras.
  151. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  152. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  153. ire anima ac toto solui de corpore tota
  154. et quasi supremo languescere tempore voltus
  155. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  156. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  157. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  158. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  159. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  160. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  161. ut gravior paulo possit dissolvere causa.